Jump to content

Matthias Lobelius

E Vicipaedia
(Redirectum de Matthias de Lobel)
Wikidata Matthias Lobelius
Res apud Vicidata repertae:
Matthias Lobelius: imago
Matthias Lobelius: imago
Nativitas: 1538; Insula
Obitus: 3 Martii 1616, 1616; Londinium
Patria: Francia

Matthias de Lobel,[1] tardius de L'Obel et Lobelius (Insulae in urbe natus anno fere 1538; die 3 Martii 1616 ad Highgate Londinii mortuus) fuit botanista.

A principio ille (sicut cognati) cognomen suum "Lobel" scripsit. Ab anno fere 1590 in libris botanicis a se editis apostropha inter maiuscula L et O inseritur. Eodem tempore parva imago salicis (Francogallice olim aubel, hodie aubier) in paginis titulorum observatur; e qua re modestus verborum ludus perspicitur.[2] Quo secuto multi eruditi hodierni "L'Obel" praeferunt. "Lobelius" ab eisdem annis interdum videtur.[3]

"MATTHIAS DE L'OBEL" annum agens septuagesimum sextum anno 1615 pictus

In Flandria educatus, mox Pisis lectore Luca Ghinio necnon Patavii et Bononiae atque ab anno 1565 apud universitatem Montispessulani scientiae botanicae studuit, Gulielmi Rondeletii discipulus. Contubernales ibi habuit Petrum Pena Provincialem, Thomam Pennium(en) Anglum. Rondeletius anno 1565 mortuus nonnulla manuscripta sua Lobelio legavit.

Qui anno 1566 cum Pena Londinium petivit, ubi ambo librum botanicum, herbariis recentibus auctarium et adiumentum, paraverunt, anno 1571 titulo Stirpium adversaria nova divulgatum. Hoc fere anno Lobelius ad Antverpiam migravit, ubi ex eisdem laboribus herbarium, titulo Plantarum seu stirpium historia, post quinque annos divulgavit apud Plantinum qui xylographias iam ad Dodonaei herbarium paratas praebuit novaque editio Adversariorum subiunxit. Herbarius Batave versus apud Plantinum anno 1581 prodiit. Medicus ab anno 1578 principi Gulielmo Auriaco meruit, qui autem anno 1584 necatus est. Lobelius deinde medicus municipalis Medioburgi in Walachria operam dedit, sed anno circiter 1590 Londinium iterum petivit.

Ibi cum Ioanne Gerardo collaboravit, ad cuius Herball emendationes plurimas proposuit (quarum magnam partem Gerardus reiecerit); eodem tempore hortum botanicum Eduardi baronis Zouch(en) creavit. Cum eo (regni Angliae legato) Daniam Norvegiamque peragravit. Anno 1605 Adversaria cum additamentis rursus divulgari iussit, praefixa commentatione Rondeletii de methodo pharmaceutico.

Genus plantarum Lobelia ad eius honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus ad aliud plantarum genus transtulit.[4]

  • 1571 (cum Petro Pena) : Stirpium adversaria nova. Londini: excudebat prelum Thomae Purfoetii Textus alibi
    • 1576 titulo Nova stirpium adversaria. Antverpiae: Plantin Textus
  • 1576 : Plantarum seu stirpium historia. Antverpiae: Plantin Textus alius
    • 1581 : Kruydtboeck, oft Beschryvinghe van allerleye ghewassen, kruyderen, hesteren, ende gheboomten. Antverpiae: by Christoffel Plantyn Textus
  • 1590 : "Diarium pharmacorum parandorum simpliciumque colligendorum, a Matthia Lobelio collectum" in Petrus Coudebergus, ed., Val. Cordi Dispensatorium sive pharmacorum conficiendorum ratio (Lugduni Batavorum, 1590) sig. l i-viii
  • 1591 (editor?) : Icones stirpium seu plantarum tam exoticarum quam indigenarum. Antverpiae: Plantin Textus alibi
  • 1605 : In G. Rondelletii ... methodicam pharmaceuticam officinam animadversiones; accesserunt Auctaria; Dilucidae simplicium medicamentorum explicationes; Adversariorumque volumina eorumque pars altera. Londinii: excudebat praelum Thomae Purfootii Textus
  1. "Matthias de Lobel": sic tituli operum 1571 et 1576
  2. "MATTHIAS DE L'OBEL": vide imaginem
  3. "Matthia Lobelio" (cas. abl.) in praefatione operis 1591; "Matthiae L'Obelii", "Matth. L'Obel", "Matthiam L'Obelium" etc. in paginis praeliminaribus operis 1605
  4. Plumier (1703); Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 929 (Latine); Mallet et Jovet (1970/1980)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • D. E. Allen , "L'Obel, Mathias de (1538–1616)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis (2004/2010)
  • Guil. How, Matthiae de L'Obel stirpium illustrationes, plurimas elaborantes inauditas plantas, subreptitiis Joh. Parkinsoni rapsodiis (ex codice MS insalutato) sparsim gravatae. Londinii: typis Tho. Warren, 1655 Textus
  • Ludovic Legré, La Botanique en Provence au XVIe siècle: Pierre Pena et Matthias de Lobel. Massiliae, 1899 Textus apud Internet Archive
  • Armand Louis, Mathieu de l'Obel, 1538-1616: épisode de l'histoire de la botanique. Gandavi: Story-Scientia, 1980. ISBN 90-6439-178-5
  • J. C. Mallet, P. Jovet, "L’obel (or Lobel), Mathias De" in Dictionary of Scientific Biography (1970/1980)
  • "Quelques fleurs de Lobelia jetées sur la tombe d'un des pères de la botanique belge, Mathias de L'Obel" in Charles Morren, Lobelia; ou, Recueil d'observations de botanique et spécialement de tératologie végétale (Bruxellis, 1851) pp. i-xxv
  • Édouard Morren, "Mathias de l'Obel, sa vie et ses œuvres, 1538–1616" in Bulletin: Fédération des sociétés d'horticulture de Belgique. 1876 (Quaere "Mathias" apud Google Books)
  • J. E. Planchon, Rondelet et ses disciples ou la botanique à Montpellier au XVIme siècle. Montepessulani: Boehm et fils, 1866 (Textus apud Google Books)
  • Carolus Plumier, Nova plantarum Americanarum genera (1703) p. 21

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • • IPNI
Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthiam de Lobel spectant.