Mazovia
Mazovia[1][2], sive Masovia[3] (Polonice Mazowsze), est regio historica(en) in Polonia media sita.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Nomina tum tribus Mazoviensium quum regionis Mazoviae prima vice ineunte saeculo duodecimo perscripta sunt. In Chronicis Nestoris, ante annum 1113 lingua Slavica Ecclesiastica conscriptis, nomen tribus Мазовшане invenitur.[4] In Chronicis Polonicis, inter annos 1112 et 1116 scriptis, nomen Mazoviae multoties invenitur.[5] De origine toponymi huius non constat.[6][7]
Historia et fines Mazoviae
[recensere | fontem recensere]Mazovia est terra tribuum Slavicarum occidentalium,[8] quae etiamsi medio saeculo decimo a Polonis capta, anno 1138, Regno Poloniae post mortem Boleslai III inter filios eius diviso, tamquam ducatus sui iuris iterum exstitit. Deinde regis Poloniae subiecta est, sed a Polonia proprie dicta distincta censebatur, a ducibus suis gubernata. Anno 1526, ultimo duce mortuo, Mazovia, antea feudum, in regnum Poloniae redintegrata est, leges tamen proprias usque ad finem saeculi duodevicesimi retinens.[1]
Hodie una e divisionibus administrativis Poloniae palatinatus Mazovicus (województwo mazowieckie) appellatur, sed haud omnes fines eius concordant cum limitibus Mazoviae antiquae, e tribus palatinatibus olim consistente, Mazoviensi nempe proprie dicto, Plocensi et Ravensi.[3]
Limes Mazoviae septentrionalis a Medio Aevo usque ad nostra tempora in eodem loco permansit, ubi primo Slavos a Prussis dividebat, deinde Poloniam a Borussia orientali, postremo palatinatum Mazovicum a palatinatu Warmiae et Masuriae. Limes autem meridionalis Mazoviae in Pilcia[9] flumine constitutus est, nunc autem limes palatinatus Mazovici multo magis meridiem versus locatur. Limes occidentalis et orientalis saepius mutabantur: Terra Dobrinensis, olim Mazoviae pars boreo-occidentalis, saeculo decimo quarto seiuncta est; Podlachia vero, regio ad orientalem plagam Mazoviae, multis vicibus a Mazovia ad Lithuaniam et vicissim a Lithuania ad Mazoviam transibat.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Natura
[recensere | fontem recensere]Mazovia est planities sine montibus, immo sine magnis collibus, argillis a glaciariis e Scandinavia venientibus paenultima aetate glaciali allatis cooperta.[10] In hac regione desunt etiam lacus, abundant autem flumina silvaeque, potius vero agri prataque. Flumen maximum Vistula est, in quam Narva cum Bugo[11], Strkwa[12] atque Brura[13] influunt.
Urbes
[recensere | fontem recensere]Urbes maximae ad ripam Vistulae sitae sunt, Varsovia nempe, caput Poloniae (ab anno 1611 de facto, ab anno 1952 de iure) atque Plocium,[14] caput Mazoviae vetus.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Pinetum in Mazovia
-
Varsovia: media pars urbis e ripa Vistulae visa
-
Plocium: castellum et ecclesia cathedralis in colle ad ripam Vistulae sito
-
Domus natalis Friderici Chopin Żelazowa Wola in vico
-
Ecclesia s. Catharinae Gołymin in vico, prima parte saeculi sexti decimi exstructa
Eponymia
[recensere | fontem recensere]A Mazovia nomina sua acceperunt nonnullae species animalium, exempli gratia Uroleberis? mazoviensis Szczechura, 1965,[15] crustaceum fossile (palaeocaenum) ordinis ostracodorum et Mathilda mazoviensis Kaim, 2004, gastropodum fossile (cretaceum).[16]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Statuta Ducatus Mazoviae: quecunq[ue]: vel more antiquo [...] vel ducum sanctionibus perlata [...] opera [...] Petri Gorinski. Cracoviae: Viëtor.
- ↑ Danckerts, Cornelis (1713) Regni Poloniae Ducatus Mazoviae et Province Cujaviae Descriptio emendata. Amstelodami.
- ↑ 3.0 3.1 Cromerus, Martinus (1577) Polonia sive de situ, populis, moribus, magistratibus, et republica regni Polonici libri duo (Coloniae: apud Maternum Cholinum). Lege hic p. 14
- ↑ Повѣсть времѧньнъıх лѣт, in capite tertio. Lege hic Slavice vel hic Latine.
- ↑ Maleczyński, Carolus (ed., 1952) Galli Anonymi Cronica sive Gesta Ducum sive Principum Polonorum. (Monumenta Poloniae Historica, nova series, tomus II) Cracoviae: Polska Akademia Umiejętności.
- ↑ Malec, Maria (1996) Słownik etymologiczny nazw geograficznych Polski. Varsoviae: PWN. ISBN 83-01-13857-2
- ↑ Truszczyński, Marcus (2012) Kształtowanie się znaczenia nazwy "Mazowsze" na przestrzeni dziejów, ze szczególnym uwzględnieniem XII–XIX wieku. Studia Ełckie, 14: 273–287.
- ↑ Buko, Andreas (2011) Archeologia Polski wczesnośredniowiecznej. Varsoviae: Trio. ISBN 978-83-7436-215-3
- ↑ "Pilica" in Elektroniczny słownik hydronimów Polski [Lexicon electronicum hydronymorum Poloniae; Polonice, in interreti]. Nomen Latinum Pilcia in documento anno 1228 perscripto invenitur. Sunt et aliae huius nominis formae.
- ↑ Różycki, Stephanus Sbigneus (1972) Plejstocen Polski Środkowej na tle przeszłości w górnym trzeciorzędzie. Varsoviae: Państwowe Wydawnictwo Naukowe.
- ↑ Cromerus, op. cit., p. 29.
- ↑ "Skrwa" in Elektroniczny słownik hydronimów Polski [Lexicon electronicum hydronymorum Poloniae; Polonice, in interreti]. Nomen Latinum Strkwa in documento anno 1248 perscripto invenitur. Sunt et aliae huius nominis formae.
- ↑ "Bzura" in Elektroniczny słownik hydronimów Polski [Lexicon electronicum hydronymorum Poloniae; Polonice, in interreti]. Nomen Latinum Brura in documento anno 1241 perscripto invenitur. Sunt et aliae huius nominis formae.
- ↑ Jougan, Aloysius (1992) Słownik kościelny łacińsko-polski: Wedle tekstu kilku słowników a przeważnie Alberta Sleumera. Editio quarta. Varsoviae. ISBN 83-85706-00-3
- ↑ Szczechura, J. (1965) Cytheracea (Ostracoda) from the uppermost Cretaceous and lowermost Tertiary of Poland. Acta Palaeontologica Polonica 10 (4): 451–564.
- ↑ Kaim, Andreas (2004) The evolution of conch ontogeny in Mesozoic open sea gastropods. Palaeontologia Polonica, 62: 1–183.