Megapolis et Pomerania Citerior
Civitas: Germania
Locus: 53°45′0″N 12°30′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Brandenburgum, Saxonia Inferior, Slesvicum et Holsatia, West Pomeranian Voivodeship
Forma
Caput: Suerinum
Subdivisiones: Nordwestmecklenburg District, Ludwigslust-Parchim District, Suerinum, Rostock District, Mecklenburgische Seenplatte District, Rostochium, Vorpommern-Rügen District, Vorpommern-Greifswald District
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Megapolis et Pomerania Citerior [1] est res publica foederalis Germaniae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ante terram conditam
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1815, Megapolis ex partibus duabus constabat: Magnus Ducatus Megalopolis-Suerinum et Magnus Ducatus Megalopolis-Strelicia. Post casum Imperii Germanici hae terrae res publicae factae sunt. 1 Ianuarii 1934 duae civitates a Nazistis in unam civitatem Megapolin coniunctae sunt. Pomerania autem ab anno 1815 provincia Borussiae fuit.
Annis 1945–1952
[recensere | fontem recensere]Res publica huius nominis primo anno 1946 condita est, postquam Germania secundo bello mundano victa et inter victores divisa est. Partes septentriones Pomeraniae et Megapolis, quae in parte a Unionis Sovieticae fuerunt, in unam terram coniunctae sunt, cum partes orientales Pomeraniae nunc ad Poloniam pertineant. Adiuncta est pars provinciae Borussiae Hannoverae nomine "Neuhaus", quae cis Albim flumen sita est. Primus praeses ministrorum Gulielmus Höcker (Factio Socialistica Unita Germaniae (SED) factus est. Ab anno 1947 terra "Megapolis" tantum nominabatur. Anno 1949 terra pars Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) facta est, quae ad Germaniam orientalem pertinebat et cito dictatura communista fiebat. Iulio 1951 Curtius Bürger (SED) praeses ministrorum successit, sed mox mortuus est. Tum Bernhardus Quandt (SED) successor electus est. Die 23 Iulii 1952 omnes terrae RDG dissolutae et in pagos divisae sunt.
Ab anno 1990
[recensere | fontem recensere]Anno 1989 cives Rei publicae Democraticae Germanicae libertatem et patriam coniunctam a consilio communista administratorum acerrime flagitaverunt. Itaque 3 Octobris 1990 Germania coniuncta et terrae foederales in Germania Orientali restitutae sunt. Itaque et Megapolis et Pomerania Citerior iterum condita est. Longas post controversias Suerinum, non Rostochium caput terrae fiebat. Die 27 Octobris 1990 Alfredus Gomolka (CDU) primus praeses ministrorum electus est. In coalitione cum FDP terram rexit. Propter controversias cum sua factione anno 1992 de magistru recedere coactus est. Die 19 Martii 1992 Bernhardus Seite (CDU) ei successit. 30 Iunii 1993 civitas Neuhaus, quae iam ante Bellum ad eam terram pertinuerat, Saxoniae Inferiori cessa est. Anno 1994, cum FDP suffragium perdidisset neque iam legatos in senatus terram? mittere potuisset, coalitionem cum SPD iniit. Anno 1998 Haraldus Ringstorff (Socialis Democratica Factio Germaniae) electionibus vicit et auxilio Factionis Sinistrae novus praeses ministrorum electus est. Post electiones anni 2006 Ringstorff novam coalitionem cum CDU iniit. 6 Octobris 2008 propter aetatem provectam recessit. Successor eius Ervinus Sellering (SPD) factus est. Qui electione diei 4 Septembris 2011 iterum maximum partem suffragiorum accepit. Factio Socialis Democratica tum et cum Sinistra et cum CDU de foedere regendi egit[2]. Die 4 Septembris 2016 senatus terrae VII electus est et praesertim successus Alternativae pro Germania, quae plures electores habet quam CDU, in diurnis observatus est[3]. Mense Maio 2017 praeses ministrorum Ervinus Sellering enuntiavit se valetudinis causa se a magistru recessurum[4]. Die 4 Iulii successor eius Manuela Schwesig (SPD) electa est, quae adhuc Administra Foederalis Feminarum et Iuventutis erat/[5]
Administratio
[recensere | fontem recensere]Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 2011 in circulos sex et duas urbes circulo exemptas divisa est. Hi sunt:
Nomen | Insigne | Caput | Regio | Area | Numerus incolarum | Densitudo incolarum | Signa autocinetorum | Situs |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Ludwigslust-Parchim | Parchim | Megalopolis | 4.750km² | 216.759 | 46 | LWL, PCH | ||
Circulus Lacuum Megalopolis | Brandenburgum Novum | Megalopolis | 5.468km² | 270.685 | 50 | DM, MST, MÜR, NB | ||
Megalopolis Septentrionalis et Occidens | Wismaria | Megalopolis | 2.117km² | 159.294 | 75 | NWM, HWI | ||
Rostochium (urbs) | Rostochium | Megalopolis | 181,4 km² | 204.260 | 1.126 | HRO | ||
Circulus Rostochiensis | Gustrovium | Megalopolis | 3.421km² | 214.889 | 63 | LRO, DBR, GÜ | ||
Suerinum (urbs) | Suerinum | Megalopolis | 130,5km² | 93.500 | 730 | SN | ||
Circulus Pomerania Citerior-Gryphiswalda | Gryphiswalda | Pomerania Citerior | 3.927km² | 244.207 | 62 | VG, HGW, OVP, UER | ||
Circulus Pomerania Citerior-Rugia | Stralsunda | Pomerania Citerior | 3.181km² | 229.340 | 72 | VR, HST, RÜG, NVP) |
Urbes in Megapoli et Pomerania citeriori
[recensere | fontem recensere]Vide etiam Indicem Communium Megapolis et Pomeraniae Citerioris
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide Instrumentum Pacis Osnabrugensis! Ibi etiam Mecklenburgum.
- ↑ Commentarius in Frankfurter Allgemeine Zeitung die 5 Septembris 2011 publicata (lingua Theodisca)
- ↑ shz.de die 8 Septembris 2016
- ↑ Die Zeit die 31 Maii 2017
- ↑ Die Zeit die 4 Iulii 2017.
- ↑ Vide articulum "Megalopolitanus Ducatus" apud Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "(...) In ea provinc. sunt etiam Wismaria, sub Danis; Rostochium, urbs libera & Hanzeatiza, Domitium, Ratzemburgum, Stargardia & Warenum (...)".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Megapolin et Pomeraniam Citeriorem spectant. |