Melanotaeniidae
Ordo : Atheriniformes
Subordo : Melanotaenioidei
Familia : Melanotaeniidae
T. N. Gill, 1894
Melanotaeniidae (ex Graecis melan- 'ater' et taenia 'fasciatus'[1]) sunt familia parvorum aquae dulcis piscium coloratissimorum qui in Australia septentrionali et orientali, Nova Guinea, insulis in Sinu Cenderawasih, et Insulis Raja Ampat endemici sunt.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Melanotaeniidae plerumque sunt minus quam 12 centimetra longae, nonnullaeque species sunt minus quam 6 centimetra longae, sed una species, Melanotaenia vanheurni, usque ad 20 centimetra loga esse potest. Habitant in varissimis habitationibus, inter quas flumina, lacus, paludes. Ova singulis annis gignunt, sed tempore pluvioso ineunte permulta gignut, quae ad vegetationem aquaticam adfingunt. Examina post septem dies ex ovis excluduntur. Melanotaeniidae sunt omnivora, quae parvis crustaceis, larvis insectorum, et algis vescuntur.[2]
Melanotaeniidae populo sunt gratae pro usu in aquariis, cum piscibus generis Pseudomugilis, aliis parvis piscibus coloratissimis, qui in similibus locis habitant. In locis autem feris, nonnulli Melanotaeniidarum greges a Gambusia holbrooki, infensa specie introducta, Tilapiinis familiae Cichlidarum, atque adeo pollutione penitus adfecti sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- ANGFA, www.angfa.org.au (Australia New Guinea Fishes Association)* "Melanotaenia". apud Integrated Taxonomic Information System
- Disceptationes de Melanotaeniidis, www.rainbow-fish.org (Rainbowfish Discussion Forum)
- Home of the Rainbowfish, members.optushome.com.au
- Rainbowfish Species, www.aquariumfishexperts.com
Haec stipula ad Atheriniformes spectat. Amplifica, si potes! |