Men in Aida
Appearance
Men in Aida[1] est Anglica primi libri Homeri Iliadis translatio homophonica quasi mimicam balneorum scaenam depingens, homoeroticas culturae Graeciae antiquae proprietates fortasse attingens.[2] A Davide Melnick, poeta linguae, compositus est, exemplum postmodernismi litterarii. Anno 2015, tres libri Iliadis a Melnick sic conversi ab Uitgeverij, libera domo editoria, inscriptione Men in Aïda editi sunt.[3]
Primi huius translationis homphonicae versus:
- Men in Aïda, they appeal, eh? A day, O Achilles.
- Allow men in, emery Achaians. All gay ethic, eh?
- Paul asked if tea mousse suck, as Aïda, pro, yaps in.
Cum versibus Graecis congruentes:[4]
- μῆνιν ἄειδε θεὰ Πηληϊάδεω Ἀχιλῆος
- οὐλομένην, ἣ μυρί᾽ Ἀχαιοῖς ἄλγε᾽ ἔθηκε,
- πολλὰς δ᾽ ἰφθίμους ψυχὰς Ἄϊδι προΐαψεν
Translatio versuum Graecorum ad verbum:[5]
- Iram pande mihi Pelidae, diva, superbi
- tristia quae miseris iniecit funera Grais
- atque animas fortes heroum tradidit Orco
Translatio versuum Anglicorum ad verbum:
- Viri in Aida, allicunt, eh? Dies, O Achilles.
- Admitte viros, smiriglosi Achaei. Ethice penitus gay, eh?
- Paulus rogavit num tyropatina theae sugat, dum Aida peritissimus interpellat
Una ex nonnullis translationibus homophonicis verborum Anglicorum quae fieri possunt:
- Menda in aede, pilae a deo Aciliis.
- Ala, omen, in! Emere acinis. Alge! Ethice
- pallescit. Infit in musicas abs Ida pro ibe sin.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Melnick 1983.
- ↑ Perelman 1996:24.
- ↑ Melnick 2015.
- ↑ Homerus, ed. A. T. Murray, The Iliad, Loeb Classical Library, 1924. apud situm Perseus.
- ↑ Ex textu a Publio Baebio Italico reddito.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Melnick, David. 1983. Men in Aida. Tuumba 47. Berkeleiae Californiae: Tuumba Press. OCLC 13478109.
- Melnick, David. 2015. Men in Aïda. Hagae et Tiranae: Uitgeverij. ISBN 9789491914041.
- Perelman, Bob. 1996. The Marginalization of Poetry: Language Writing and Literary History. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 9780691021386. OCLC 185423402.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus Men in Aida, libri primi, english.utah.edu
- Textus Men in Aida, libri alterius, english.utah.edu