Jump to content

Menenius Agrippa

E Vicipaedia

Menenius Agrippa (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus 493 a.C.n.) fuit senator Romanus.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Menenius anno 503 a.C.n. consul electus est et una cum collega Publio Postumio Q.f. Tuberto Sabinos vel Auruncos vicit et triumphum egit.[1] Sed praeclarus est quia fabula eius de dissensione stomachi cum ceteris membris concordiam inter patricios et plebeios, qui anno 494 a.C.n. prima secessione in Montem Sacrum facta iura ampliora postulabant, iterum restituisse dicitur. Livius[2] nobis fabulam ita tradidit:

Tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum ventrem fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem uenisse. Inde apparuisse uentris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus vigemusque, divisum pariter in uenas maturum confecto cibo sanguinem.

Hac fabula, Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem regressa est. Creavit tamen tribunos, qui libertatem suam adversus nobilitatis superbiam defenderent. Paulo post mortuus est Menenius, vir omni vita pariter patribus ac plebi carus; post restitutam civium concordiam carior plebi factus. Menenius tamen anno 493 a.C.n. in tanta paupertate decessit ut eum populus collatis sextantibus viritim[3] vel, secundum auctores recentiores, quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret. Potest consolari pauperes Menenius, sed multo magis docere locupletes, quam non sit necessaria solidam laudem cupienti nimis anxia divitiarum comparatio.[4]

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
  • Lucius Bertelli, L'apologo di Menenio Agrippa  : incunabolo della homonoia a Roma, in 'Index. Quaderni camerti di studi romanistici" 1972(3), 224-234.
  • M. Hillgruber, Die Erzählung des M. Agrippa. Eine griechische Fabel in der römischen Geschichtsschreibung, in: Antike & Abendland 42, 1996, 42-56
  • Dietmar Peil, Der Streit der Glieder mit dem Magen : Studien zur Überlieferungs- und Deutungsgeschichte der Fabel des Menenius Agrippa von der Antike bis ins 20. Jahrhundert . Francofurti, 1985. ISBN 3-8204-8710-7
  1. Titus Livius, Ab urbe condita II 16,7; Cassius Dio Frag. Libri IV
  2. Ab urbe condita, II 32 9-11
  3. Titus Livius, Ab urbe condita II 33
  4. Confer Der Neue Pauly (Stuttgardiae 1999), vol. 7, col. 1237.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Publius Valerius Volusi f. Poblicola IV et T. Lucretius Tricipitinus II
Consul
503 a.C.n.
cum
Publio Postumio Q.f. Tuberto
Successores:
Opiter Verginius Opit. f. Tricostus et Spurius Cassius Vecellinus (aut Viscellinus)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!