Jump to content

Methymna

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Methymna (discretiva).
Wikidata Methymna
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 39°22′7″N 26°10′50″E
Numerus incolarum: 1 497, 1 195, 1 474, 1 370, 1 399

Gestio

Procuratio superior: Lesbos Municipality, Mithymna Municipal Unit, West Lesvos Municipality, Commune of Methymna, Lesvos

Geographia

Superficies: 50.166 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Methymna: situs
Methymna: situs

Methymna (Graece Μήθυμνα (f. sg)) est urbs 1667 incolarum (2001) in insula Lesbo septentrionali sita. Etsi publice nomine antiquo appellatur, sermone cottidiano saepe Molybos (Μόλυβος) dicitur, quod nomen a Medio Aevo in usu est. Ex administratione anno 2011 reformata Methymna est "unitas popularis" (Graece: δημοτική ενότητα) demi Lesbi.

Situs ac forma urbis

[recensere | fontem recensere]

Urbs in septentrionali insulae litore sita est, fere 5 milibus maritimis (9.5 chiliometris) a continente Turcica distans, aversa tamen in monte aedificata, cuius cacumen arce mediaevali coronatur. 62 chiliometra a Mytilenis, insulae capite, in boreo-occidentalem versus et 6 chiliometra a Petra, loco balneari noto, in septentriones versus sita est.

Urbi, quae est autocinetis libera, sunt multae scalae, quae montem ascendunt, et agora, cuius vici frondibus tecti plurimis tabernis locum praebent - aspectus paene mediaevalis.

Forma domorum, quarum multae modo Turcico aedificatae a saeculo duodevicesimo repetunt, Imperium Ottomanicum admonent. Tabulatum inferius lapidibus non trullissis aedificatum est, superius ex tabularum compagine factum frontem inferioris - partim malis fultum - supereminens podium fenestris instructum efficit.

Ab urbe in occidentem versus parvus portus iacet, quo mole instructo pescatores utuntur.

Temporibus antiquis Methymna una e civitatibus insulae Lesbi erant. Post bella Medica Lesbii Foedus Delium et Atheniensium societatem circa 478 a.C.n. inierunt[1]. Cum autem anno 428 a.C.n., dominos superbos fugientes, ceteri Lesbii medio bello Peloponnesiaco ad Lacedaemoniorum societatem transfugere voluerunt, soli Methymnenses Foederi Delio fidem servaverunt atque etiam pugnam cum Mytilenensibus antequam ab Atheniensibus circumvallarentur infeliciter commiserunt[2]ː nam victi sunt. Quocirca victores Athenienses, cum agros ceterae insulae Lesbi colonis suis dividerunt, ab agris Methymnensium abstinuerunt[3].

Domus antiquae Methymnae
Aspectus a portu in arcem et urbem
  1. Thucydides III.10.2
  2. Thucydides III.2-18.
  3. Thucydides III.50.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]