Jump to content

Michael Andreas Barclay de Tolly

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Michael Andreas Barclay de Tolly
Res apud Vicidata repertae:
Michael Andreas Barclay de Tolly: imago
Michael Andreas Barclay de Tolly: imago
Nativitas: 16 Decembris 1761; Pomautsch
Obitus: 14 Maii 1818; Q12666244
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Weinhold Gotthard Barclay de Tolly; Margarethe Elisabeth Barclay de Tolly
Coniunx: Helene Barclay de Tolly
Proles: Magnus, Fürst Barclay de Tolly

Memoria

Sepultura: Mausoleum of Barclay de Tolly

Michael Andreas, seu Michael Bogdani filius, Barclay de Tolly (Theodisce Michael Andreas Barclay de Tolly; Russice Михаил Богданович Барклай-де-Толли, tr. Michail Bogdanovič Barklaj-de-Tolli; natus in familia nobili gentis Theodiscae originis Scoticae in oppido Pamūšis, tunc ad Ducatum Curlandiae et Semigalliae, dein ad Imperium Russicum et nunc ad Lituaniam pertinenti, die 16 [27] Decembris 1761, mortuus in urbe Insterburg Regni Borussiae, quae nunc est Černjachovsk Russiae, die 14 [26] Maii 1818) fuit ductor exercitus Russicus, minister rerum militarium Imperii Russici a Ianuario 1810 ad Augustum 1812, praefectus supremus temporalis copiarum Russicarum initio Belli Patrii anni 1812 (campaniae Russicae Napoleonis) et dein unus e ducum exercitus contra copias Napoleonis bellantium, anno 1814 marescalcus Imperii Russici factus et anno 1815 titulo ducis dignatus.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Barclay de Tolly spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •