Michael Brand
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Michael Brand (natus Fuldae die 19 Novembris 1973) est rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU.
Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]
Postquam Fuldae testimonium maturitatis accepit, Brand annis 1994 et 1995 conscriptus militavit atque deinde Bonnae rebus politicis historiae atque iurisprudentiae studebat. Anno 1997/98 Seraii pro Organizationi Securitati Cooperationique in Europa favendis electiones ad parlamentum Bosniae et Herzegovinae custodiebat. Postquam studium finivit, Brand pro fractione CDU in senatu terrae Hassiae operam dedit.
Familia[recensere | fontem recensere]
Brand anno 2004 uxorem duxit atque tres liberos habet.
Cursus honorum[recensere | fontem recensere]
Brand, qui ab anno 1988 sodalis Unionis Iuvenilis et ab 1993 Factionis Christianae Democraticae est, ab anno 2005 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Brand spectant. |