Michael Donth
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/3b/2020-02-13_Michael_Donth_%28Bundestagsprojekt_2020%29_by_Sandro_Halank%E2%80%931.jpg/220px-2020-02-13_Michael_Donth_%28Bundestagsprojekt_2020%29_by_Sandro_Halank%E2%80%931.jpg)
Michael Donth (natus die 8 Iunii 1967 in Metzingen in Badenia-Virtembergia) vir publicus Germanicus factionis CDU est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Postquam anno 1986 testimonium maturitatis accepit et militiam absolvit, Donth ab anno 1987 tirocinium administrationis fecit et postea diploma administrationis abstulit. Annis 1991 - 1994 pro oppido Metzingen, deinde ad annum 1999 pro Pfullingen operam dedit; postremo ad annum 2014 magister civium oppidi Römerstein erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Donth anno 2013 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad hunc diem manet.
Familia
[recensere | fontem recensere]Donth uxorem duxit atque tres liberos habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Donth spectant. |