Michael Meister
Michael Meister (natus die 9 Iunii 1960 Lauresheimi) mathematicus et vir publicus Theodiscus factionis CDU est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Meister, postquam oppido Bensheim (Hassia) scholam frequentabat atque anno 1980 testimonium maturitatis accepit, Darmstadii mathematicae et informaticae studebat et anno 1985 diploma accepit. Tum adlatus scientificus eodem in universitate operam dedit. Anno 1988 doctor promotus est et anno 1989/90 miles conscriptus militavit. Annis 1990 - 1995 Darmstadii apud ESOC ("European Space Operations Centre") operam dedit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Meister uxorem duxit atque duos liberos habet.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Meister, qui ab anno 1991 sodalis CDU est, anno 1994 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad hunc diem hoc officio fungebatur[1]. Ab anno 2004 praeses vicarius fractionis CDU/CSU est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Meister spectant. |
- Pagina personalis (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)