Mihnea Motoc
Mihnea Ioannes (Dacoromanice Mihnea Ioan) Motoc (natus die 11 Novembris 1966 Bucarestae) legatus ac vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Motoc annis 1984 - 1989 apud Universitatem Bucarestensem, deinde apud Universitatem Nicaeensem, postremo ad annum 1992 apud Universitatem Georgii Washingtonii iurisprudentiae studebat. Deinde in ministeriis Romaniae operam dedit. Annis 1999 - 2001 legatus Romaniae in Nederlandia fuit, annis 2001 – 2003 secretarius statalis pro integratione Europaea erat, tum ad 1 Aprilis 2008 legatus patriae ad Nationes Unitas, tum ad diem 18 Novembris 2014 legatus ad Unionem Europaeam.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Die 18 Novembris 2014 successor Theodori Meleșcanu novus Administer Rerum Exterarum Romaniae in consilio ministrorum Victoris Ponta nominatus est[1]. Sed deinde ab hoc consilio recessit, quod magistratum legati relinquere cogeretur[2]. Die 17 Novembris 2015 autem administer munitionis in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est[3]. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se recessit et Gabriel Leș (PSD) eius successor nominatus est[4].
Familia
[recensere | fontem recensere]Motoc uxorem Iuliam duxit atque filium Luca-Mihnea habet.