Miloslaus Okál
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Decembris 1913; Slovany
Obitus: 22 Februarii 1997; Bratislavia
Patria: Slovacia, Cechoslovacia
Obitus: 22 Februarii 1997; Bratislavia
Patria: Slovacia, Cechoslovacia
Miloslaus Okál (Slovace Miloslav Okál), die 1 Decembris anno 1913 in Slovany natus et die 22 Februarii anno 1997 Bratislaviae mortuus, fuit philologus et interpres Slovacus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]In Universitate Comeniana Bratislavensi educatus, ibi et professor ab anno 1941 fuit. Pauli Rubigalli et Georgii Purkircher opera edidit. Homeri Iliadem et Odysseam Slovace vertit, quae versio Slovaca plena prima est. Anno 1961 Bratislaviae Ilias Miloslai Okál' et anno 1966 Odyssea editae sunt. Etiam aliorum auctorum Graecorum et Latinorum permultorum versiones confecit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Pauli Rubigalli Pannonii Carmina / Ed. Miloslaus Okal. Lipsiae, 1980 (Bibliotheca Teubneriana)
- Georgii Purkircher Opera quae supersunt omnia / Ed. Miloslaus Okal (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, series nova, vol. 10), Budapestini 1988