Jump to content

Mirtazapinum

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Mirtazapinum
Mirtazapinum
Mirtazapinum
Natura chemica
Formula chemica C
17
H
19
N
3
Massa molaris 265.35 g/mol
PubChem 4206
DrugBank DB00370
Natura pharmacologica
Codex ATC N06AX11 (WHO)
Tempus semivitae biologicum 20-40 h
Metabolismus iecore (hepaticus):
CYP1A2, CYP2D6,
CYP3A4
Metaboliti Desmethylo-
mirtazapinum
Excretio renibus (75%),
faecibus (15%)
Ad usum therapeuticum
Applicatio per os
Dosis diurna definita (DDD) 30 mg

Mirtazapinum est substantia psychoanaleptica et antidepressiva et propterea medicamentum, quod cogitari potest, ad therapiam depressionum sicut insomniae, hemicraniae.

Natura Mirtazapini

[recensere | fontem recensere]

Natura chemica

[recensere | fontem recensere]

Structura chemica est (RS)-(±)-2-methyl-1,2,3,4,10,14b-hexahydropyrazino[2,1-a]pyrido[2,3-c][2]benzazepinum, quod est benzazepinum (anulus aromaticus (benzenum) cum anulis et azepini (anulus cum sex atomis carboniorum et atomus nitrogenii)) et pyridini (anulus cum quinque atomis carboniorum et atomus nitrogenii) et pyrazini (anulus cum quattuor atomis carboniorum et duo nitrogeniorum) ad methylum. Igitur est piperazinoazepinum tetracyclicum.

Alia benzazepina sunt per exemplum Benazeprilum, Fenoldopamum, Lorcaserinum, Vareniclinum.

Massa molaris est 265.35 g/mol.

Natura pharmacologica

[recensere | fontem recensere]

Mirtazapinum est substantia antidepressiva et receptoria noradrenalini et certa serotonini obsidens quare Mirtazapinum noradrenergicum et certe serotonergicum antidepressivum (abbreviatura internationalis: NaSSA, Noradrenergic and specific serotonergic antidepressant) appellatur. Codex ATC est N06AX11.

Pharmacodynamica

[recensere | fontem recensere]

Mirtazapinum potissime varia receptoria obsidet, per exemplum serotonini, noradrenalini.

Qualitas mirtazapini ligandi descripta sunt.

Receptorium Affinitas ligandi, Ki (nM)[1] Annotationes
serotonini 5-HT2A 69 (S)-(+)-enantiomero antagonismus.
serotonini 5-HT2B ? circiter vicies deterius quam receptoriorum 5-HT2A/5-HT2C
serotonini 5-HT2C 39 Agonista inversa. (S)-(+)-enantiomero ista actio.
serotonini 5-HT3 ? Similiter receptorio 5-HT2A/5-HT2C (muris neuroblastoma). (R)-(–)-enantiomerus antagonista receptorii 5-HT3.
serotonini 5-HT7 265
adrenergicum α1 500
adrenergicum α2A 20 (S)-(+)-enantiomero antagonismus autoreceptoriorum. Heteroreceptorii et (S)-(+)- et (R)-(–)-enantiomeris obsessi.
adrenergicum α2C 18 (S)-(+)-enantiomero antagonismus autoreceptoriorum. Heteroreceptorii et (S)-(+)- et (R)-(–)-enantiomeris obsessi.
dopamini D1 4167
dopamini D2 >5454
dopamini D3 5723
histamini H1 1.6 Affinitate alta sua mirtazapinum iam in dosibus parvis effectus sedativos patefacit.
Receptoria muscarinica acetylcholini
(mAChR)
670

Pharmacocinetica

[recensere | fontem recensere]

Tempus semivitae biologicum .[2] circa 30 h [20—40] est. Excretio est per urinas (75%) et biles (15%).

Effectus Mirtazapini

[recensere | fontem recensere]

Effectus non grati

[recensere | fontem recensere]

Cum uso Mirtazapini animum advertere ad effectus secundarios systematis autonomici et interactiones necesse est.

Effectus secundarii praecipue autonomici et anticholinergici

[recensere | fontem recensere]

Exempli (!) sunt:

Saepissmime (>10%)

  • Somnus satis, fatigatio (54%),
  • Xerostomia (25%)[3],
  • cibi appetentiae incrementum (17%),
  • constipatia (13%).

Saepissmime (>10%)

  • Corporis ponderis incrementum > 7% (8%).

Mirtazapinum intervallum QT non prolongat.

Nexus interni

Usus Mirtazapini

[recensere | fontem recensere]

Usus medicus

[recensere | fontem recensere]

Dosis diurna definita (DDD) est 30 mg per die et p.o.[4]