Monkey (mythistoria)
Monkey: A Folk-Tale of China ('Simia, fabula vulgaris Sinarum'), saepius Monkey appellata, est liber ab Arthuro Waley Anglice conversus et imminutus ex Itinere in occidentem, mythistoria Wu Cheng'en saeculi sexti decimi tributa, Domu Ming regnante. Quae versio, primum anno 1942 edita, una manet ex versionibus Anglicis huius libri saepissime lectis. Praemium Memoriale Iacobi Tait Black anno 1942 accepit.
Editha Sitwell, poeta Anglica, Monkey descripsit "magnum opus soni recti," quod erat "umbrá absens, sicut purgatio probitasque animi Monkey."[1][2]
Versio Waleiana vicissim in alias linguas conversa est, exempli gratia in linguam Suecicam titulo Kung Markatta (1949).[3]
Monkey dicitur fons notionis Norstrilia, mythistoriae epicae a Cordwainer Smith conscriptae.[4]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Elms, Alan C. Elms. 1994. Norstrilia. Framingham Massachusettae:The NESFA Press.
- Ho, Elaine Yee Lin. 2000. "Timothy Mo." Novi Eboraci: Manchester University Press.
- Lattimore, David. 1983. "The Complete Monkey." The New York Times, 6 Martii 1983.
- Miller, Barbara Stoler. 1994. Masterworks of Asian Literature in Comparative Perspective: A Guide for Teaching. Armonk Novi Eboraci: M. E. Sharpe. ISBN 1563242575.