Moresnet neutrius partis
Moresnet neutrius partis vel Marsna[1] neutrius partis erat minima civitas sui iuris quae a 1816 usque ad 1914 exstitit. Area 3.5 chiliometra quadrata fuit. Exstitit quia nequiverunt finitimi sui consentire inter se uter habiturus sit; propterea, ii consenserunt eam territoriam neutralem facere, ubi ambo finitimi potestatem haberent. Septem chiliometra inter meridiem et solis occasum ab Aquisgrano, Germania, et ad meridiem locorum ubi Germania, Belgia, et Nederlandia concurrunt ad Vaalserberg.
Ortus
[recensere | fontem recensere]Cum Congressu Vindobonensi anno 1815 multi fines et civitates mutaverunt. Unus erat is inter Prussia et novum Regnum Foederatum Nederlandiae. Plerumque, ambo in finem consenserunt, quia similis fini priori erat. Circum Moresnet fuit difficultas. Inter oppida Moresnet et Neu-Moresnet erat zinci fodina (Francogallice Vieille Montagne, Germanice Altenberg). Ambae civitates hanc fodinam desideraverunt. Anno 1816, consenserunt Moresnet Nederlandicum fore, Neu-Moresnet Prussicum fore, et fodinam et oppidum Kelmis territoriam neutram ubi ambae potestatem haberent.
Moresnet Neutrale plus minusve triangulum erat. Finis meridionalis fuit via inter Aquisgranum et Leodium. Fodina non procul a hoc viam fuit. Locus longissime in septentrione situs fuit Vaalserberg. Quando Belgia independentiam recepit a Nederlandia anno 1830, terra a latere Nederlandica facta est Belgica, et a 1830 Belgia et Prussia potestatem habuerunt in Moresnet. Primo Moresnet duos praetores regales habuit, unum ab utro finitimo. Deinde, Moresnet proprios duces recepit: magister civium et magistratus decemviralis creati sunt. Magister factus est a magistrato.
Multi incolae in zinci fodina laboravit, etiam homines vicinarum civitatum. Quia Moresnet neutrale erat, pauca vectigalia fuit, et nulla portoria. Incolae potuerunt eligere utrum exercitum stipendia meritum, sed non exercitum proprium potuerunt habere.
Occasus
[recensere | fontem recensere]Zinci fodina anno 1885 exhausta est; ita incolae laborem eguerunt. Nonnulli volebant aleatorium incipere, aut pittacia cursualia facere. Doctor Gulielmus Molly voluit Moresnet esse civitatem, quae lingua Esperantica uteretur. Etiam voluit dare Moresnet nomen Amikejo quod Esperantice locum amicitiae significat, sed hae consilia non evenerunt. Prussia (quae pars Germaniae facta est in 1871) et Belgia voluerunt recipere civitatem. Anno 1914, in Bello Mundano Primo, Germania Belgiam invasit et Moresnet occupavit. Anno 1915, officialiter a Germania annexum est.
Anno 1919, post bellum, in Foedere Versaliarum, consensus est Moresnet pars Belgiae facturum esse. A 1940 usque ad 1944, in Bello Mundano Altero, Moresnet iterum a Germania occupatum est, sed a 1944 Belgiae est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. Kriescher, Moresnet, eine geschichtliche und politische Darstellung. Aquisgrani, anno 1942, p.9 (fons in Vicipaedia Francogallica repertus).
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.