Moschus (poëta)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Moschus (discretiva).
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum a.C.n.; Syracusae antiquae
Obitus: 2. saeculum a.C.n.;
Patria: Syracusae antiquae
Obitus: 2. saeculum a.C.n.;
Patria: Syracusae antiquae
Moschus (Graece: Μόσχος) fuit poeta Graecus qui epyllia pepigit. In lexico Sudae commemoratur studiorum Theocriteorum successor et heres una cum Bione Smyrnaeo. Pauca scimus de vita eius: Syracusis natus saeculo secundo a.C.n, discipulus fuit Aristarchi philologi.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Europa (Εὐρώπα), epyllion 166 hexametrorum de puella ab Iove in taurum converso rapta, more Graeciano fictum;
- Bucolica (Βουκολικά), carmina Dorice scripta quorum brevia fragmenta tria servata sunt;
- Amor fugitivus (Ἔρως δραπέτης), carmen 29 hexametrorum de argumento fabuloso;
- Megara (Μεγάρα), poema haud dubie spurium 125 hexametrorum;
- De verbis Rhodiis, opus grammaticum cuius tantum nobis inscriptio pervenit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. S. F. Gow, Bucolici Graeci (1952)
- A. Dalzel, Analecta Graeca minora: ad usum tironum accomodata, cum notis philologicis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |