Jump to content

Motacillidae

E Vicipaedia

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Infraordo : Passerida 
Superfamilia : Passeroidea 
Familia : Motacillidae 

Motacillidae sunt familia parvarum avium ordinis Passeriformium, quibus sunt caudae longitudine a mediis ad longas. Sunt 65 fere species in sex genera digestae, insigniter Anthus, Dendronanthus, Macronyx, Motacilla. Macronyctes solum in Afrotropicis, et Motacillae plerumque in Europa, Africa, et Asia inveniuntur, duabus autem speciebus in Alascam migrantibus et feturam ibi facientibus. Generi Antho est distributio maxime cosmopolita, in paene omne Mundo Vetere, sed etiam in America et insulis oceanicis sicut Nova Zelandia et Falklandia. Duae species Africanae, Anthus chloris et Macronyx sharpei, aliquando in Hemimacronyctem digeruntur, genus septimum, quod cum Macronycte arte conectitur.[1]

Plurimae motacillidae sunt insectivora quae super solo vel in agris aliquantulum apertis vesci solent. Paene omnes habitationes in promptu occupant, a litore ad montes altas. Motacillae locos umidiores plus quam Anthi petunt. Dendronanthus certaeque aliae species silvis, sed aliae species, sicut Motacilla cinerea et Motacilla clara, fluminibus montanis et silvestribus utuntur.

Motacillidae praedas varias capiunt, praecipue insecta, sed etiam araneas, vermes, ac parva mollusca et arthropoda aquatica. Omnes species diaetam variissimam habent, et usitata cuiusque speciei vel multitudinis praeda est ulla quae abundet.

Super solo nidos faciunt, ubi usque ad sex ova maculata pariunt, Dendronantho excepto.

Anthus, Motacilla, et Macronyx sunt parvi magnitudinis mediae passeriformes tenues, qui a 14 ad 17 centimetra longi crescunt, collis brevibus caudisque longis.[2] Crura sunt longa et pallida, digitis et unguibus longis, praecipue digito posteriori, qui usque ad 4 centimetra longus in nonnullis Macronyctibus esse possit. Magnitudine dimorphismus sexualis abest. Macronyx generibus Antho et Motacilla plerumque maior est. Macronyx usque ad 64 grammata ponderis esse potest, sed Anthus et Motacilla a 15 ad 31 grammata ponderis variant. Pinnae plurimorum Anthorum sunt atrofuscae, pinnarum Alaudidarum aliquantulum similes, sed nonnullis speciebus sunt pinnae clariores, praecipue Tmetothylaco Africae septentrionalis et orientalis. Macronycti mari adulto est venter clare coloratus. Motacillis saepe sunt pinnae insignes, coloribus cano, nigro, albo, flavo.

Genera et species

[recensere | fontem recensere]

Enodatio genetica recens docet hanc familiam in sex cladis consistere: duobus cladis subsaharanis, clado Mundi Novi, clado Palaearctico, clado divulgatorum magnorum corporum Anthorum, et Motacilla, genere sexta etiam divulgato.[3]

Dendronanthus indicus.
Motacilla flava feldegg.
Motacilla cinerea.
Motacilla alba.
Macronyx croceus.
Anthus hodgsoni.
Anthus rufulus.

Familia: Motacillidae

  1. Voelker et Edwards 1998.
  2. Forshaw et Clancey 1991: 172–73.
  3. Pieterson et al. 2019.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alström, Per, et Krister Mild. 2003. Pipits & Wagtails of Europe, Asia and Northamerica. Londinii: Christopher Helm Ltd. ISBN 0-7136-5834-7.
  • Forshaw, Joseph, et P. A. Clancey, eds. 1991. Encyclopaedia of Animals: Birds. Londinii: Merehurst Press. ISBN 1-85391-186-0.
  • Glutz von Blotzheim, Urs. 1985. Handbuch der Vögel Mitteleuropas: Band 10/II: Passeriformes. Wiesbaden: Aula Verlag.
  • Peacock, Faansie. 2006. Pipits of Southern Africa: The complete guide to Africa’s ultimate LBJ’s. Praetoriae. ISBN 0-620-35967-6.
  • Pietersen, D. W., A. E. McKechnie, R. Jansen, I. T. Little, et A. D. S. Bastos. 2019. "Multi‐locus phylogeny of African pipits and longclaws (Aves: Motacillidae) highlights taxonomic inconsistencies." Ibis 161 (4): 781–92. doi:10.1111/ibi.12683.
  • Voelker, Gary, et Scott V. Edwards. 1998. "Can weighting improve bushy trees? Models of cytochrome b evolution and the molecular systematics of pipits and wagtails (Aves: Motacillidae)." Systematic Biology 47 (4): 589–603. PMID 12066304. doi:10.1080/106351598260608.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Motacillidas spectant.
Vide "Motacillidas" apud Vicispecies.