Murbacum
Murbacum vel Morbacum[1] (Germanice et Francice Murbach) est commune Francicum 163 incolarum (anno 2019) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.
Vicus extrema valle Vosegiana sub Grand Ballon aedificatus est prope parvum rivum Murbacum qui nomen vico dedit et e clvo defluit usque ad rivum Lauch quo influit. Sex chilometra ab urbe Guebwiller abest. Olim sedes potentissimae abbatiae principalis, hodie vero vicus minimus tantum exstat. Attamen pars abbatialis ecclesiae quae superest (transeptum, chorus et turres) ad duodecimum saeculum referenda multos viatores curiosos adlicit. Etenim opus Romanicae architecturae in Alsatia habetur.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Murbach spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 47°55′26″N 7°9′27″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68229" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum |
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Philippe André Grandidier, Annales Murbacences. Nouvelle édition suivie d'une partie inédite publiée par A.M.P. Ingold, Paris, Alphonse Picard & fils, 1900
- Xavier Mossmann, Murbach et Guebwiller: Histoire d'une abbaye et d'une commune rurale d'Alsace, Guebwiller, 1866
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomen Latinum in Annalibus Murbacensibus apparet.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |