Jump to content

Guebwiller

E Vicipaedia
Ecclesia sancto Leodegario dicata.
Communis tabula.

Guebwiller (Theodisce Gebweiler) est urbs et commune Francicum 11 022 incolarum (anno 2019) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.

Guebwiller oppidum Mulhusia 23 km distat a septentrione et occidente; item 18 km a Thann a septentrione-oriente et 25 km Colmaria a meridie-occidente. In introitu vallis Florigerae (Francogallice Florival) situm est, ubi fluit rivus Lauch sub Vosego monte, cuius cacumen, Le Grand Ballon dictus (1424m altus), octo tantum chilometra ab urbe abest, e quo saepe ballon de Guebwiller nominatur. Incolae iam ab anno 1969 ferrivia omnino carent, quod urbi maxime nocet,[1] quia remota a magnis itineribus manet.

Administratio

[recensere | fontem recensere]

Diu sedes subpraefecturae et caput circumdarii Guebwiller nuncupati fuit quod die primo Ianuarii 2015 in novum circumdarium Thann-Guebwiller contributum est, cuius sedem in urbe Thann inveneris.[2] Guebwiller cantoni maiori duodeviginti communium praeesse contentum esse oportet, quae sunt haecː Bergholtz, Bergholtzzell, Buhl, Guebwiller, Hartmannswiller, Issenheim, Jungholtz, Lautenbach, Lautenbachzell, Linthal, Merxheim, Murbach, Orschwihr, Rædersheim, Rimbach-près-Guebwiller, Rimbachzell, Soultz-Haut-Rhin, Wuenheim. Ante 2015 undecim communia in illo cantone erant, tum vero septem communia cantonis olim Sultzensis addita sunt.

Neuenburg castellum saeculo duodevicesimo ab abbatibus Murbacensibus aedificatum.

Anno 774, villa Gebunvvillare abbatiae Murbacensi donatur. Ibi urbs duodecimo saeculo crevit quae Medio Aevo et temporibus recentioribus usque ad Magnas Res Novas caput administrativum illorum potentium abbatum dominiorum fuit.[3] Ibi ecclesiam sancto Leodegario dicatam et palatium urbanum[4] aedificaverunt. Urbs ecclesiastica satis prospera erat (3000 incolarum circa 1790) et vitis culturae dedita. Saeculo undevicensimo ex toto mutatus est eius aspectus quoniam textilium fabricae multiplicabantur, pecuniam in illa industria collocantibus Mulhusiensibus et Helveticis patronis. Saeculo vicesimo, Guebwiller secundum locum in Elisatia post Mulhusiam in textilibus conficiendis obtinebat. Annis 1960 et 1970 illa industria vergere coepit, atque hodie sola fabrica Schlumberger superest. Numerus incolarum quo ante primum bellum mundanum pervenerat (ca 13 000) numquam postea aequari potuit.

Nexus interni

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Guebwiller spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 47°54′27″N 7°12′37″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68112" apud INSEE