Napoleo Eugenius Ludovicus Bonaparte
Napoleo Eugenius Ludovicus Bonaparte (natus 16 Martii 1856 Lutetiae, mortuus 1 Iunii 1879 in Africa Australi) filius solus Napoleonis III imperatoris Francorum et Eugeniae de Montijo erat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Heres imperii Napoleonis natus tamen, monarchia anno 1870 in Francia abolita, cum familia in exilium in Britanniarum Regnum ire coactus est. Cum parentibus in Bromley apud Londinium vixit. Patre 9 Ianuarii 1873 mortuo, Napoleo IV a sectatoribus familiae Bonaparte proclamatus est. Ab anno 1872, academiam militarem Britanniam frequentavit et deinde succenturio factus est. Anno 1879, cum militibus Britannicis in bellum contra populum Zulu in Africa Australi profectus est. Die 1 Iunii a militibus Zulu proelio necatus est, solus e tota familia qui pugna cecidit. Heridem imperii ex testamento Napoleonem Victorem Hieronymum Fridericum Bonaparte, filium Napoleonis Iosephi Caroli Pauli Bonaparte atque nepotem Hieronymi Bonaparte fecit, qui ad mortem anno 1926 Napoleo V vocatus est.