Jump to content

Nathaniel Ward

E Vicipaedia

Nathaniel Ward (1578–October 1652) fuit clericus Puritanus et scriptor libellorum in Anglia et Massachusetta. Traditur primam constitutionem in America Septentrionali anno 1641 conscripsisse.

Ward filius Ioannis Ward, ministri Puritani notissimi, natus est in oppido Haverhill Suffolciae Angliae. Iuri studuit in Collegio Emmanuelis Universitatis Cantabrigiensi Cantabrigiae, ubi studia anno 1603 perduxit.[1][2] Iurisconsultus in Europa continentali peregrinatus est, ubi Heidelbergae in Davidem Pareum incidit, reformatorem Protestantem Germanum, qui ei suasit ut clericus fieret. Anno 1618 capellanus societatis mercatorum Anglicorum Elbingae in Borussia fuit. Angliam rediit, annoque 1628 rector Anglicanus vici Stondon Massey in Essexia creatus est. Mox agnotus est unus ex principibus ministris Puritanis in Essexia; unde a Gulielmo Laud, Episcopo Londiniensi, ob eius fides anno 1631 reprehensus est. Non autem excommunicatus, attamen anno 1633 dimissus est. Sui fratres duo etiam ob nonconformitarianismum passi sunt.

Ward proximo anno Massachusettam migravit, ubi minister Gippevici duos annos mansit, donec se aegrotudinis causa removit. Iam Gippevici habitante, pro colonia Corpus Libertatum scripsit, quod a Iudicio Generali et Societate Sinus Massachusettensium Decembri mense 1641 sanctum est. Hoc fuit primum legum corpus in Nova Anglia statutum. Corpus Libertatum libertatem definivit verbis quae eorum tempore progressiva sunt, corpus instituens principiorum fundamentalium quod iuribus communibus, Magnae Cartae, Veterique Testamento nititur. Ward autem theocratiam maluit, potius quam democratia. Unum ex suis epigrammatibus fuit:

Verba Anglica Verba Latine reddita:

    The upper world shall Rule,
    While Stars will run their race:
    The nether world obey,
    While People keep their place.

    Mundus superior reget,
    dum stellae cursum sequentur:
    inferi oboedient,
    dum homines remanebunt.

Ward putavit iustitiam legemque esse proprium libertatis singulorum. Nonnulli dixerunt Corpus Libertatum rite coepisse Americanum libertatis amorem, et ad ultim ad Constitutionem Civitatum Foederatarum duxit.[3]

Ward librum alterum anno 1645 coepit, The Simple Cobler of Aggawam in America ('Sincerus sutor Aggawamensis in America'), in Anglia Ianuario 1646-1647 prolatus, ante Ward reditum, pseudonymo Theodore de la Guard ('Theodorus Custodiae'). Tres aliae editiones mox successerunt. Simple Cobbler est parvus liber, qui, secundum anthologiam Colonial Prose and Poetry: The Transplanting of Culture 1607–1650 (1903) "contra eius acerbitatem et eius inopiam tolerationis [est] plenus lepidae ingenii proprietatis, saevae festivitate, et virium."[4][5] Liber est "probabiliter perfunctio quae maxime tenere legentem potest[6] primi dimidii saeculi septimi decimi in coloniis Anglicis quae ad ultimum Civitates Foederatarum factae sunt. Liber iterum Bostoniae Massachusettae annis 1713 et 1843 prolatus est.[7] Etiam nonnullos libellos ad religionem et res politicas spectantís scripsit.

Bello Civili Anglico composito, cum fides Puritana populo Anglico accepta esset, Ward Angliam reditus minister ecclesiae Shenfield in Essexia creatus est, ubi mox obiit.

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Moses Coit Tyler, A History of American Literature, 1607–1676 (Novi Eboraci: G. P. Putnam's Sons, 1878), 228.
  2. "Ward, Nathaniel" in J. et J. A. Venn, Alumni Cantabrigienses. 10 voll. (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1922–1958) recensio interretialis
  3. Winthrop Society.
  4. Anglice: "in spite of its bitterness, and its lack of toleration [est] full of quaint originality, grim humor and power."
  5. William P. Trent et Benjamin W. Wells, Colonial Prose and Poetry: The Transplanting of Culture 1607–1650 (Novi Eboraci: Thomas Y. Crowell Co., 1903), 250–251.
  6. Anglice: "probably the most interesting literary performance."
  7. Trent et Wells 1903.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]