Ned Rorem
Ned Rorem (natus 23 Octobris 1923[1]; mortuus die 18 Novembris 2022) fuit compositor et ephemeridographus Americanus, qui carminibus constitutis innotuit. Praemium Pulitzeranum anno 1976 accepit.[2]
Vita
[recensere | fontem recensere]Ned Rorem, Ricmondiae Indianae natus, eruditus est Sicagi in Scholis Laboratoriis Universitatis Sicaginiensis, Conservatorio Musicae Americano, et tum Universitate Boreoccidentali. Deinde, ad Institutum Curtisianum Philadelphiae et ad ultimum Scholam Juilliardianam Novi Eboraci migravit.
Anno 1966 protulit The Paris Diary of Ned Rorem, librum qui, cum diariis posteribus, aliquid famae ei attulit, quia verus de suae aliorumque sexualitate fuit, suos amores cum Leonardo Bernstein, Natali Coward, Samuele Barber, et Vergilio Thomson referens, nonnullosque familiares alios exans (Aldrich et Wotherspoon 2001). Rorem late scripsit de musica quoque, in commentariis postea in anthologiis Setting the Tone, Music from the Inside Out, et Music and People conlectis. Sua oratio soluta multum laudatur, non solum ob dicta acerba de Petro Boulez et aliis musicis praestantibus. Rorem per omnem vitae cursum in idiomate tonali penitus chromatico composuit, obrussas et sumptiones avant-garde insectari non cunctans. Inter suos discipulos notabiles est Daron Hagen.
Praemia
[recensere | fontem recensere]- 1951 - Stipendium Fulbrightianum
- 1957 - Stipendium Guggenheimianum
- 1968 - Praemium Instituti Nationalis Artium et Litterarum
- 1976 - Praemium Pulitzeranum pro Musica pro Air Music: Ten Etudes of Orchestra, suite primum actum Cincinnati die 5 Decembris 1975[2][3]
- 1998 - Americae Musicae compositor anni
- 2003 - ASCAP Praemium Rerum Gestarum
- 2004 - Eques Ordinis Artium et Litterarum
- 2003 - Eques Legionis Honoris
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Steve Smith, "Celebrating Ned Rorem’s 90th Birthday," New York Times, 25 Octobris 2013.
- ↑ 2.0 2.1 "Music". The Pulitzer Prizes.
- ↑ "Ned Rorem Biography". Boosey & Hawkes, Inc.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Aldrich, Robert, et Gary Wotherspoon. 2001. Who's Who in Contemporary Gay & Lesbian History: From World War II to the Present Day. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-22974-X.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicicitatio habet citationes quae ad Ned Rorem spectant. |
- Carmina Ned Rorem, otherminds.org
- Congeries Ned Rorem, lcweb2.loc.gov (Library of Congress Music Division)
- Conloquium cum Ned Rorem a Bruce Duffie habitum, www.bruceduffie.com (24 Aprilis 19860
- Ned Rorem, www.answers.com
- Ned Rorem, artofthestates.org (Art of the States)
- Ned Rorem @ Boosey & Hawkes, www.boosey.com
- Situs proprius, www.nedrorem.com
- Nati 1923
- Mortui 2022
- Acceptores Praemii Romani
- Alumni Instituti Musici Curtis
- Alumni Scholae Juilliard
- Alumni Universitatis Chicagoensis
- Alumni Universitatis Boreoccidentalis
- Compositores carminum
- Compositores Civitatum Foederatarum
- Compositores classici saeculi 20
- Compositores classici saeculi 21
- Compositores symphoniarum
- Ephemeridographi
- Homosexualitas
- Incolae Indianae
- Praemium Pulitzer
- Socii Academiae Artium et Litterarum Americanae
- Socii Guggenheimiani