Nemertes (Nereis)
Appearance
Nemertes (Graece Νημερτής) in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Nomen eius Nemertes (scil. "quae nunquam moritur"), sicut et sororis Apseudis, e qualitatibus patris derivare videtur, qui ab Hesiodo nemertes appellatur.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hyginus, Fabulae praefatio 8
- ↑ Ilias 18.38-49
- ↑ Hesiodus, Theogonia 262
- ↑ Hesiodus, Theogonia 235; vide M. L. West ad loc., Mark W. Edwards ad Iliadem 18.46