Nesaea (Nereis)
Appearance
Vide etiam paginam fere homonymam: Nesaea (genus).
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/7d/1868_Frederic_Leighton_-_Actaea.jpg/330px-1868_Frederic_Leighton_-_Actaea.jpg)
Nesaea (Graece Νησαίη scil. "insularis") in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur[4] et in libris manu scriptis peioribus Georgicon Vergilii.[5]