Nicolaus Laurentii
Nicolaus Laurentii (vulgo Cola di Rienzo, natus 1313 Romae; mortuus 8 Octobris 1354 ibidem) fuit vir publicus Romanus et tribunus plebis temporibus medii aevi. Nostris quidem saeculis imprimis propter opus Rienzi, or the Last of the Tribunes ('Rienzi, ultimus tribunorum', 1835) auctoris Eduardi Bulwer-Lytton et ex opere Rienzi (anno 1842) Ricardi Wagner notus est. Hodie quoque de ingenio eius ambiguitur?, cum eum alii humanistam, alii crudelem tyrannum censeant.
Vita
[recensere | fontem recensere]Iuventus
[recensere | fontem recensere]Nicolaus Laurentii anno 1313 cauponi atque lavatrici natus est. Cum vox Cola di Rienzo ex sermone vulgari Romano sumpta sit docta, Italica lingua Nicola di Lorenzo appellatus est.
Obscura tamquam familia natus tamen diligenter rationibus sapientiae antiquae instructus esse operaque veterum Latinorum nonnullaque epigrammata didicisse videtur. Hanc ob rem quodam cursu honorum filiaque cuiusdam notarii dignatus est, quo munere et ipse extunc fungebatur. Anno 1343 cum aliis legatis, papam Clementem VI Avenniis versantem supplicavit ut Romam rediret. Ille cum negaret Romam in urbem eo tempore paene desertam rixisque nobilium vexatam sedem movere, tamen Nicolai ingenium animadvertit eumque notarium curiae Romanae designavit.
Anno 1344 in urbem reversus ex munere nuper concepto cito intellexit quantum civitas Romana inopia laboraret quaeque esset causa illius delapsus admiratori antiqui imperii Romani mox patefactum est: praecipue rixis familiarum Columnensis et Ursinensis de imperio urbem identidem spoliari civesque deterreri, praeterea etiam absentia papae officia atque instituta urbana dissolvi.
Quomodo rerum potitus sit
[recensere | fontem recensere]Denique anno 1347 Nicolaus aperte in licentiam nobilitatis invectus est rebusque novis studuit. Plebe congregata atque incitata paulo post die 20 Maii collis Capitolii potitus nobilitatem expulsit. Re confecta antiquam rem publicam restitutam exclamavit honoreque tituli tribunus libertatis et augusti vindicis rei publicae Romanae auctoritate domini nostri Iesu Christi affectus est. Inscriptione legis de imperio Vespasiani quam ipse invenisse dicitur potestatem suam corrobavit. Officio accepto, firmas leges instituens praesidio civium consulebat, qua re effecit, ut necessitatem plebis atque famem levavit. Tunc ei etiam poeta Franciscus Petrarca favebat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Laurentii spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |