Nicolaus Myrepsus
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5a/Nicolaus_Myrepsus_ed._Fuchsius_1549_tp.jpg/220px-Nicolaus_Myrepsus_ed._Fuchsius_1549_tp.jpg)
Nicolaus Myrepsus (Graece Νικόλαος Μυρεψός) fuit medicus et pharmacologus Byzantinus et aulicus imperatorum qui Nicaeae rexerunt. Opus eius (nomine Dynameron sive Antidotarium) in versionibus Latina et Francogallica saeculo XVI a multis adhibitum est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nicolaus idem esse creditur qui ab historico Georgio Acropolita arte eminens sed philosophiae naturalis ignorans describitur.[1] Sole die 6 Octobris 1241 obscurato ille aulam Ioannis III Ducae Vatatzis in urbe Nicaea frequentabat; ab imperatore ipso admiratione dignus habitus gradum actuarii meruit. In opere suo Mesue iuniorem, 1015 mortuum, citat;[2] inter aequales "Michael Angelum regalem"[3] (fortasse Michael VIII Palaeologum), "Papam Nicolaum"[4] (fortasse Papam Nicolaum III), "Dominum Ioannem"[5] et "Magistrum Ioannem"[6] (fortasse Ioannem Actuarium) laudat. Se Nicaeae[7] et Alexandriae[8] habitavisse commemorat.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Dynameron sive Antidotarium
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Georgius Acropolites, Historia Byzantina 39
- ↑ Nicolaus Myrepsus, 32.117
- ↑ Nicolaus Myrepsus, 1.295
- ↑ Nicolaus Myrepsus, 2.9
- ↑ Nicolaus Myrepsus, 10.103, p. 575
- ↑ Nicolaus Myrepsus, 32.99
- ↑ Nicolaus Myrepsus, 24.12
- ↑ Nicolaus Myrepsus, 1.241, 17.17
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Nicolaus Myrepsus" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton
- Deno John Geanakoplos, Byzantine East and Latin West: Two Worlds of Christendom in Middle Ages and Renaissance (1966) p. 31