Nicolaus Zieleński
Nicolaus Zieleński vel Zielenscius fuit compositor musicus Polonus, cuius magnum opus, Offertoria et Communiones totius anni, de more dictum, Venetiis anno 1611 publici iuris factum est, sed de cuius vita parum constat.[1]
Vita
[recensere | fontem recensere]Nicolaus Zieleński natus est Warka in oppido Polonico medio saeculo sexto decimo. Romae eruditus, ab anno saltem 1604 munere organoedae Alberti Baranowski, episcopi Plocensis, ab anno autem 1608 archiepiscopi Gnesnensis, functus est. De vita eius post annum 1615 nihil constat.[2]
Opera
[recensere | fontem recensere]Anno 1611 opus eius, seu potius duo opera in uno volumine coniuncta, Offertoria totius anni nempe atque Communiones totius anni, publici iuris facta sunt. Qui liber, iuxta morem horum temporum, in separatis fasciculis, quorum singuli singularum vocum partes tantum continebant, editus est. Quorum fasciculorum series completa una tantum, in Universitate Wratislaviensi servata, ad nostra tempora pervenit, sed Bello Mundano II saeviente deperdita est. Fasciculi usque ad hodiernum diem conservati quinque tantum sunt, ita ut totum opus nonnisi per exempla manuscripta, incipiente saeculo vicesimo a Zdzislao Jachimecki et Maria Szczepańska facta, permaneat.[3] Quorum exemplorum gratia opera Nicolai Zieleński iuxta morem hodiernum, scilicet omnibus vocibus simul notatis, annis 1966–1991 Varsoviae a Ladislao Malinowski restituta sunt.[4]
Offertoria eius iuxta modum Venetianum, magistro praesertim Ioanne Gabrieli, confecta sunt, duobus tribusve scicilet choris sibimet respondentibus, ita ut totum opus septem, octo, vel dudodecim vocibus inaequalibus concinnandum esset. Quod genus compositionum musica polychoralis[5] nuncupatur. Communiones vero non eodem modo compositae sunt, praesertim una duabusve vocibus concinendae, comitante organo. E quibus haud paucae a musicologis ‘pseudomonodiae’ nuncupatae sunt.[6] Unde Nicolaus Zieleński compositor tamquam aliquo modo simul ad aetatem et Renascentiam[7] et Barocam[6] pertinens haberi potest.[2]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Magnificat dudodecim vocibus inaequalibus concinendum (e libro Offertoriorum) [www.youtube.com]
- Haec dies (motectum in festo Paschae, e libro Communionum) [www.youtube.com]
- O gloriosa Domina (e libro Communionum) [www.youtube.com]
- Notationes musicae Nicolai Zieleński [www.cpdl.com]
- Partitura pro Organo, Offertoria totius anni (unus fasciculorum editionis Venetianae a. 1611 factae qui ad nos pervenerunt, e bibliotheca Principum Czartoryski Cracoviensi)
- nexus apud DDB
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Damian J. Schwider: "Mikołaj Zieleński : ein polnischer Komponist an der Wende des 16. und 17. Jahrhunderts" - dissertatio, Monaci 2006, ISBN 978-3-8316-0819-5.
- ↑ 2.0 2.1 Alexandra Patalas (2012) Zieleński, Mikołaj. In: Encyklopedia Muzyczna PWM, t. 12. Cracoviae: Polskie Wydawnictwo Muzyczne. ISBN 978-86-224-0935-0.
- ↑ Ladislaus Malinowski (2015) Dzieło Mikołaja Zieleńskiego. Spojrzenie wydawcy. In: Diagonali III.
- ↑ Nicolaus Zieleński, Opera omnia, edidit Ladislaus Malinowski [in serie Monumenta Musicae in Polonia, Institutum Artis Academiae Scientiarum Polonae, Varsoviae]. Vol. 1: Offertoria totius anni 1 (1966). Vol. 2: Offertoria totius anni 2 (1974). Vol. 3: Offertoria totius anni 3 (1978). Vol. 4: Communiones 1 (1989) ISBN 83-224-2782-4. Vol. 5: Communiones 2 (1991) ISBN 83-224-2942-8.
- ↑ ‘Polychoralis’: vide e.g. Monumenta liturgiae polychoralis Sanctae Ecclesiae Romanae: Psalmodia cum sex choris. Romae: Societas Universalis Sanctae Caeciliae (1950)
- ↑ 6.0 6.1 Barbara Przybyszewska-Jarmińska (2002) The History of Music in Poland, Vol. III. The Baroque, part 1: 1595–1696. Varsoviae: Sutkowski. ISBN 83-917035-0-9
- ↑ Catharina Morawska (2002) The History of Music in Poland. Vol II, The Renaissance. Varsoviae: Sutkowski. ISBN 978-83-917035-1-7