Jump to content

Novum Palatium (Vindobona)

E Vicipaedia
Novum Palatium, latus austro-orientale palatii imperialis Viennensis
Ornamentum cum aquila bicipiti et vexillo Austriae
Mapa Palatii

Novum Palatium est pars palatii imperialis Vindobonae et immanis fori imperialis, quod Gottfried Semper et Carolus de Hasenauer ab anno 1869 iussu Francisci Iosephi I imperatoris aedificaverunt.

Hodie Bibliotheca Nationalis Austriaca et sedes Organizationis securitati cooperationique in Europa favendis in Novo Palatio sunt.

Palatium novum (media in imagine ad dexteram) cum ala gemina Forum imperiale formavisset

Cum ex anno 1871 in utroque Museo aulico constructum esset, imperator anno 1881 "alam Palatii versus Hortos imperiales" fieri iussit. Architecto Hasenauer mortuo annis inter 1894 et 1897 discipuli Bruno Gruber et Otho Hofer, annis inter 1897 et 1899 autem officiales Aemilius de Förster et Iulianus Niedzielski plus minusve bene omnia moderabantur. Sed anno 1899 felicius Fredericus Ohmann architectus generalis Palatii institutus est, qui inter alia et domum vitream in Viridario Palatii Vindobonensis erexit. Cuncta multi constabat circumstantiis in situ difficilibus. Namque fundamenta in altitudinem metrorum XXV infodi debuerunt quoniam res contiguae apud fossas priscas et muros defensorios subterreaneos erant. Quamobrem periti saxa montium Leitha ex oppido Winden am See in Burgenlandia utebantur. Partes eae, quae onus maximum ferre debuerunt, ex oppido Wöllersdorf (in Austria Inferiore) venerunt. Crepidinem calce alba ex oppido Dunaalmás apud Süttő (in Hungaria) esse constat. Fartura autem marmore carsti ex insula Brattia est.[1] Multa claustraria et ferraria fecit Alexander Nehr.

Postquam imperator Franciscus Iosephus I nepotem et archiducem Franciscum Ferdinandum constructionum observatorem atque protectorem nominavisset, Ludovicus Baumann res disposuit. Iste vir res vel post bellum usque annum 1923 pergebat - neque terminare quivit.

Ornamenta sculpturata

[recensere | fontem recensere]
Statua Bavari, quam fecit Antonius Brenek

Frons ad Plateam heroicam spectans statuas XX monstrat ex historia Austriaca, quas annis inter 1895 et 1901 Albertus Ilg excogitaverat; elenchus a dextera incipit. Ecce figurae cum nomine artificis, titulis Theodiscis et interpretatione Latina:[2]

  1. Ioannes Scherpe: Markomanne (Marcomannus)
  2. Gulielmus Seib: Römischer Soldat (miles Romanus)
  3. Antonius Brenek: Bajuware (Bavarus)
  4. Carolus Kundmann: Glaubensbote (apostolus christianus)
  5. Ioannes Koloc: Slawe (Slavus)
  6. Edmundus de Hellmer: Fränkischer Graf (comes quidam e Franconia)
  7. Rudolpus Weyr: Magyare (Hungarus)
  8. Victor Tilgner: Kreuzfahrer (eques in expeditione sacra)
  9. Iosephus Valentinus Kassin: Seefahrer (nauta)
  10. Stephanus Schwartz: Ritter (eques mediaevalis)
  11. Edmundus Hofmann de Aspernburg: Magister (doctus)
  12. Hugo Haerdtl: Kaufherr (mercator)
  13. Emericus Alexius Swoboda de Wikingen: Bürger (civis)
  14. Varnerius David: Bergmann (fossor)
  15. Antonius Schmidgruber: Landsknecht (landsknectus quidam)
  16. Franciscus Koch: Wallensteinischer Soldat (miles e copiis Wallensteinii)
  17. Antonius Brenek: Pole 1683 (Polonus liberator in Secunda obsidione Viennensii, 1683)
  18. Ricardus Kauffungen: Wiener Bürger 1683 (civis Vindobonensis in Secunda obsidione Viennensi)
  19. Antonius Paulus Wagner: Befreiter Bauer (agricola liberatus)
  20. Ioannes Silbernagl: Tiroler 1809 (seditiosus Tirolensis anno 1809 contra tyrannum Francicum Napoleonem)

Usus hodiernus

[recensere | fontem recensere]

Diaetae magnae congressibus patet; multum spatium etiam Bibliotheca Nationalis Austriaca occupat et hic papyros legere et Museum papyrorum visitare potueris. Insuper collectiones variae Musei historiae artium sartae et tectae conservantur: Museum Ephesinum, Camera venatoria et loricaria, Collectio instrumentorum musicorum veterum, archivum musei, Museum Mundi, quod dicitur. Die 10 Novembris 2018 sollemniter Domus Historiae Austriae in situ inauturatum est. Expositio prima Aufbruch ins Ungewisse – Österreich seit 1918 annos istos centum post 1918, quo res publica proclamata erat, clarabat.[3][4]

  1. Robert Seemann, Herbert Summesberger: Wiener Steinwanderwege, die Geologie der Großstadt. In: Die Neue Hofburg. Christian Brandstätter, Vindobonae 1999, ISBN 3-85447-787-2, S.33-36-
  2. Dehio Wien. I. Bezirk – Innere Stadt, Horn/Vindobonae 2007, p. 459
  3. orf.at: Haus der Geschichte öffnet bei freiem Eintritt
  4. Das Haus der Geschichte Österreich (hdgö) eröffnet am 10. November 2018!

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Günther Buchinger, Gerd Pichler et al.: Dehio Wien. I. Bezirk – Innere Stadt. Berger. Horn/Vindobonae 2007, ISBN 978-3-85028-366-3, p. 453–464
  • Margaret Gottfried: Das Wiener Kaiserforum. Utopien zwischen Hofburg und Museumsquartier. Böhlau Verlag, Vindobonae 2001, ISBN 3-205-99196-6
  • Alfons Lhotsky: Die Baugeschichte der Museen und der Neuen Burg. Verlag Ferdinand Berger, Vindobonae 1941

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Novum Vindobonense spectant.