Jump to content

Numisma Fieldianum

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Numisma Fields)
Aversa numismatis Fields

Numisma Fieldianum (Anglice Fields medal) est praemium, quo concilium Unionis Mathematicae Internationalis mathematicos iuvenes nondum quadraginta annos natos quarto quoque anno ob merita eorum decorare solet. Quo nullus honor a mathematicis maior creditur. Numisma Fieldianum nomen trahit a Iohanne Carolo Fields. Primo datum anno 1936, ab anno 1950 hoc numisma certo semper tempore deferri solet. Maria Mirzakhani anno 2014 prima femina hoc praemio decorata est.

Anno 2006 praemium dotatum fuit C$ 15,000 (US$ 15,000 vel €10,000). Nummus ipse anno 1933 a sculptore Canadensi Roberto Tait McKenzie caelatus in moneta regali Canadensi ex auro percussus est. In parte antica videtur caput Archimedis circumdatum sententia transire suum pectus mundoque potiri, desumpta ex Manilio astrologo.[1] In parte aversa legitur congregati ex toto orbe mathematici ob scripta insignia tribuere cum ramo laureo et diagrammate sphaerae cylindro inscriptae, quae pictura olim Archemedis sepulcrum exhibuisse dicitur.

Annus Locus Laureati
1936 Asloa, Norvegia Laurentius Ahlfors, Finnia
Iesse Douglas, CFA
1950 Cantabrigia, CFA Laurentius Schwartz, Francia
Atilla Selberg, Norvegia
1954 Amstelodamum, Batavia Kunihiko Kodaira, Iaponia
Iohannes-Petrus Serre, Francia
1958 Edimburgum, Scotia Nicolaus Roth, Britanniarum Regnum
Renatus Thom, Francia
1962 Holmia, Suecia Laurentius Hörmander, Suecia
Iohannes Milnor, CFA
1966 Moscua, Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum Michael Atiyah, Britanniarum Regnum
Paulus Joseph Cohen, CFA
Alexander Grothendieck, Francia
Stephanus Smale, CFA
1970 Nicaea, Francia Alanus Baker, Britanniarum Regnum
Heisuke Hironaka, Iaponia
Sergius Novikov, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum
Iohannes Griggs Thompson, CFA
1974 Vancuverium, Canada Henricus Bombieri, Italia
David Mumford, Britanniarum Regnum
1978 Helsinkium, Finnia Petrus Deligne, Belgia
Carolus Fefferman, CFA
Gregorius Margulis, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum
Daniel Quillen, CFA
1982 Varsovia, Polonia Alanus Connes, Francia
William Thurston, CFA
Shing-Tung Yau, Sina/CFA
1986 Berkeleia, CFA Simon Donaldson, Britanniarum Regnum
Gerhardus Faltings, Germania
Michael Freedman, CFA
1990 Kyotum, Iaponia Vladimirus Drinfel'd, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum
Vaughan F. R. Jones, Nova Zelandia
Shigefumi Mori, Iaponia
Eduardus Witten, USA
1994 Turicum, Helvetia Iohannes Bourgain, Belgia
Petrus Ludovicus Lions, Francia
Ioannes Christophorus Yoccoz, Francia
Ioachimus Zelmanov, Russia
1998 Berolinum, Germania Ricardus Borcherds, Britanniarum Regnum
Gulielmus Timotheus Gowers, Britanniarum Regnum
Maximus Koncevič, Russia
Curtis T. McMullen, CFA
Andreas Wiles, Britanniarum Regnum — Lamina argentea
2002 Pecinum, Res Publica Popularis Sinarum Laurentius Lafforgue, Francia
Vladimirus Voevodskij, Russia
2006 Matritum, Hispania Andreas Okun'kov, Russia
Gregorius Perel'man, Russia — recusavit
Terentius Tao, Australia/CFA
Wendelinus Werner, Francia
2010 Hyderabad, India Elon Lindenstrauss, Israel
Ngo Bao Chau, Vietnamia/Francia
Stanislaus Smirnov, Russia
Cedricus Villani, Francia
2014 Seulum, Respublica Coreana Arturus Avila, Brasilia/Francia
Manjul Bhargava, Canada/CFA
Martinus Hairer, Austria
Maria Mirzakhani, Irania/CFA
2018 Urbs Fluminensis, Brasilia Caucher Birkar, Britanniarum Regnum
Alessio Figalli, Helvetia
Peter Scholze, Germania
Akshay Venkatesh, CFA
2022 Helsingia, Finlandia Hugo Duminil-Copin, Francia
June Heh, CFA
Iacobus Maynard, Britanniarum Regnum
Maryna Viazovska, Ucraina