Numisma Mirabile
Numisma Mirabile, quod dicitur quoque Numisma Immaculatae Conceptionis, factum est hortante Sancta Catherine Labouré rogatu Mariae.
Prima visio evenit noctibus 18 et 19 Iulii 1830. Inter visiones secundas die 27 Novembris et mense Decembri 1830 Catherine vidit Mariam super orbem terrarum volitantem corpore ovali circumdatam verbis circumscriptis "O Maria, sine labe concepta, ora pro nobis qui ad te confugimus" vel "Regina sine labe originali concepta ora pro nobis qui confugimus ad te". Idem titulus potest in fronte numismatis conspici. Catherine vidit litteram "M" quoque, cruce superimposita, et corda Iesu et Mariae sub ea collocata, quae possunt etiam in posteriori facie cerni. Maria postulavit ut numisma his signis praebitum fieret et promisit omnes sibi hoc induentes magnas gratias accepturos esse.
Nonnullorum prodigiorum fama, quae adiuvante numismate evenerunt, nomen "Numisma Mirabile" effecit.
Saepe adfigitur numisma mirabile rosario.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |