Odo III (dux Burgundiae)
Appearance
Odo III (natus anno 1166; mortuus die 6 Iulii 1218) fuit dux Burgundiae ab anno 1192. Fuit filius natu maximus quem Hugoni III duci peperit Aelis Lotharingiae. Anno 1209 in expeditione sacra contra Albigenses militavit[1] (rege Philippo II ob pericula regni sui recusante). Ibi rursus anno 1213 bellum gessit; eodem tempore neptem eius Beatricem Amalricus filius Simonis de Monteforti in matrimonium duxit.[2]
Bis uxores duxit:
- Theresam Portugalliae (filiam Alphonsi I regis Portugalliae) anno 1194 duxit, anno 1195 ob consanguinitatem repudiavit
- Aelidem de Vergy anno 1199 duxit et ex ea genuit:
- Ioanna
- Hugo, patris successor
- Beatrix
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 72, 82, 101-103, 108-115
- ↑ Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 491-492, 511
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Eudes de Bourgogne" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)