Olla

Olla (-ae, f.; anterius aula aut aulla) est vas fictile, vitreum, aut raro metallicum, simplex qua alimenta continentur et fervefiunt. Typologia fictiliarum antiquarum Romanarum, ollae notae sunt magno corpore globoso, collo atque ore angustis, et plerumque nullis vel parvis ansis, quas habebant et per quas coquus ollam sine ustione tollere potest. Fundus ollae parvus erat, et nonnumquam volutis in labro exornatae sunt.
Olla in religione Romana etiam pro funeribus magno momenti erat. Sucellus, deus Gallo-Romanus, ollam parvam in manu fert, manu altera malleum.
Usus coquinarius
[recensere | fontem recensere]
Vir eruditus primo saeculo a.C.n., Varro, scripsit verbum (h)olus, sive (h)olera pluraliter, ab olla venire,[1] quod certo ridiculosum est, sed monstrat ad usum ollae. Ollae ad aquam cum holeribus, carnibus, sale et perpaucis condimentis bulliendam pertinent, tamen non ad confaciendum ius. In libro Apicii De Re Coquinaria, tantum noviens ollae mentio fit,[2] et semper conjuncte cum verbis bullire, fervere, et elixare. Quamquam vix de olla locutus est (quod inexpectatum est cum ollae ubique inventae sunt), poni potest ollam paene semper adhibitam esse ubi de cibis praeelixis loquitur. Elixare est fortasse verbum quod ollae usum optime describit. In arte culinaria Romana, elixare gradus primus est vertendi rei naturalis crudae in cibum. Itaque cibus elixus deinde aliis modis sequentibus coquitur, carnibus impletis exceptis, quae tantum elixae et ita apponitae erant.[3]
Usus funebris
[recensere | fontem recensere]
Ollae ab temporibus primis ad usus funebres adhibebantur. In sepulturis Italicarum gentium, ollae, saepe pictae, una cum corpore in sepulchris ponebantur. Ab saeculo tertio a.C.n. ad saeculum secundum p.C.n. crematio apud Romanos vulgarissimus modus erat corporum deponendorum. Tempore illo, reliquiae crematae in ollis conditae sunt et deinde in ollariis vel columbariis impositae.
Exta, pars viscerum, post sacrificium animalium ollam iniciebantur et elixa erant, aut in temporibus anterioribus veru assabantur. Exta sunt victimae iecur, fel, pulmones, omentum, et post annum 275 a.C.n. etiam cor.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Terentius Varro, De Lingua Latina 5.105.1
- ↑ Donnelly, A. (2015). Cooking pots in ancient and late antique cookbooks.
- ↑ Florent, G., & Deru, X. (n.d.). La céramique à Reims de César à Clovis. Analyse fonctionnelle. Persée.