Opera comica
Opera comica est dramaticum opus cantatum cuius natura est levis vel comica, et cuius argumenta plerumque feliciter finiuntur.
Variae species operarum comicarum in Italia saeculo septimo decimo exeunte genitae sunt, ubi opera buffa, novum genus operaticum operae seriae contrarium, ante annum fere 1730 ortum est. Mox in Francia opéra bouffon facta est, et deinde, saeculo undevicensimo, operetta Francica, cuius politissimus musicus fuit Iacobus Offenbach.
Momentum generum musicorum Italicorum et Francicorum in alias Europae partes percrebruit. Multae civitates sua operae comicae genera evolverunt, exemplaria Italica et Francica cum suis moribus musicis comprehendentia. Inter genera operarum comicarum iam in scaena hodierna sunt operetta Vindobonensis, singspiel Germanicum, zarzuela Hispanica, opera comica Russica, et ballad opera et Savoy opera Anglica.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De opera comica Russica, apud www.vor.ru
- De opera levi, apud www-personal.umich.edu (Comic Opera Guild)
- De operettis, operis levibus, et eorum compositoribus, apud www.musicaltheatreguide.com
- Historia zarzuelae, apud www.zarzuela.net
- Nancy Thuleen, "Serious and Comic Opera in Eighteenth-Century Italy," commentarius interretialis, 6 Decembris 1991, apud www.nthuleen.com