Jump to content

Oppidum civile

E Vicipaedia
Curia Madison Oppidi Civilis in Madison Oppido Civili Richland Comitatus Ohii.
Tabula Cattaraugus Comitatus Novi Eboraci ordinationem oppidorum civilium et municipiorum monstrat
Tabula Warren Comitatus Indianae (1877). Inter omnia oppida civilia, solum Pine Oppidum Civile cum oppido civili mensurato triginta sex sectiones habente accurate congruit.

Oppidum civile (Anglice civil township) est unitas gubernationis loci late in Civitatibus Foederatis adhibita, comitatui subiecta. Nomen oppidum tantum in Nova Anglia, Novo Eboraco, et Visconsinia adhibetur ad oppidum civile attingendum in civitatibus ubi idem valent. Certae curae et gradus autonomiae per civitates variant. Oppida civilia ab oppidis mensuratis distinguuntur, sed fines in civitatibus quibus sunt ambo genera gubernationis saepe congruunt, et comitatum omnino geographice iterum dividere possunt. Ministerium Census Civitatum Foederatarum oppida civilia divisiones civiles minores describit.

Collegium administrationis (nomen inter civitates variat) curis oppidi civilis et scribam aut fiduciarium plerumque procurat. Inter administratores oppidi civilis usitate sunt arbiter pacis, viarum curator, censor, viator, et agrimensor. Multa oppida civilia saeculo vicensimo administratorem vel procuratorem oppidi civilis magistratibus ut exsecutivus pro collegio adiecerunt. Nonnulla oppida civilia bibliothecas, officia civium seniorum, officia iuventutis, officia civium invalidorum, auxilium discriminum, et adeo officia coemeterii loci praebent.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]