Jump to content

Ordo meriti

E Vicipaedia
(Redirectum de Ordo (ornamentum))
Horatius Nelson insignia pectoralia ordinum crescentis lunae, Sancti Ferdinandi et meriti necnon Balnei portans.

Ordo vel ordo meriti est honor qui videri potest, a gubernatione, domo regnante, principe, vel organizatione singulo homini tributus. Distinctio ordinum et ornamentorum est aliquantulum incerta, sed plurimi ordines historici sodales gregis significant. In plurimis ordinibus Europaeis, numerus sodalium circumscribitur. Ornamenta autem nullas tales circumscriptiones habent, et tantummodo ad agnoscendum meritum vel res gestas acceptoris tributa sunt. Ordinibus et ornamentis saepe sunt multiplices gradus.[1]

Ordines per orbem terrarum

[recensere | fontem recensere]

Multae civitates nonnulla ordinis meriti genera vel ornamenta civitatis hodie habent Thailandiae Ordo Elephanti Albi et Iaponiae Ordo Solis Orientis sunt plus quam centum annos nati. In Canada et nonnullis regnis Consortionis Populorum, Ordo Meriti est maximus honor togatis tributus. Canada Ordinem Canadae ordinesque provinciarum sicut Ordo Novae Scotiae tribuit. Australia Ordinem Australiae, ac Nova Zelandia Ordinem Novae Zelandiae et Ordinem Meriti Novae Zelandiae tribuit. Ordo Mapungubwe est maximus honor in Africa Australi, ubi ordines Luthuli et Baobab una cum aliis ornamentis tribuuntur. Civitates Foederatae Americae Insigne Honoris militantibus ob facta valoris, atque Insigne Libertatis Praesidentiale et Insigne Aureum Congressionale civibus togatis tribuit. Legio Meriti est solum ornamentum Civitatum Foederatarum quod per gradus tribui potest (ordinis equestris vel certorum ordinum meriti similis), sed tales gradus solum civibus aliarum civitatum tributi sunt, usitate senioribus praefectis militaribus et magistratibus gubernationum. Helvetia nullos ordines tribuit, et constitutio cives Helveticos a gubernationibus alienis ordinibus honoratos vetat ne ullum genus officii publici faciant.

Classes ordinum

[recensere | fontem recensere]
Gradus Legionis Honoris ab Equite ad Magnam Crucem

Ludovicus XIV rex Franciae anno 1693 Ordinem Sancti Ludovici pro merito in bellicis actionibus instituit et secundum exemplum ordinum militarium in Magnae Crucis Equites, Commendatores, Equites devisit.[2] A media saeculi 19 secundum exemplum Legionis Honoris plurimae ordines meriti in quinque classes vel gradus divisae sunt:

  • Magnae Crucis Eques (aut simpliciter Magna Crux)
  • Magnus Officialis (aut Magnus Commendator aut Commendator I classis aut Commendator de Nummero aut Commendator cum Stella aut Eques Commendator)
  • Commendator (aut Commendator II classis)
  • Officialis (aut Eques I classis aut Crux Honoris)
  • Eques (aut Eques II classis aut Sodalis)

Alterae distinctiones in ordines imperii Russici fuerunt, quorum equites simpliciter Eques I classis, Eques II classis, Eques III classis, nonnumquam Eques IV classis appellati sunt. Nonnulli ordines in alteris civitatibus simile divisae sunt, e. g. Ordo Aquillae Rubrae in regno Borussiaco, Ordo Coronae Ferreae in imperio Austro-Hungarico, Ordo Meriti Sancti Michaelis in regno Bavarico.

In nonnullis ordines Consortionis Populorum gradus superiores Eques et Socius, inferiores Officialis et Sodalis appelantur. Decorati cum gradus superiores eo ipso in nobilitate promoventur.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  1. Definitio ex www.turkishmedals.net accommodata.
  2. Ordinum equestrium et militarium catalogus : in imaginibus expositus & cum brevi narratione, pagina LXX