Ordo Sancti Augustini
Ordo Sancti Augustini (sigla: OSA), est ordo religiosus ecclesiae Catholicae Romanae. Sicut alii ordines Augustiniani regulam Sancti Augustini sequitur. Ordo Sancti Augustini Medio Aevo exeunte magnitudine quartus ordinum mendicantium erat - post Franciscanos, Dominicanos et Carmelitas. Vestitus ordinis est habitus niger cum cingulo e corio facto et cucullo nigro.
Antea Ordo Eremitarum Sancti Augustini (OESA) appellabatur, ab anno 1963 autem simpliciter Ordo Sancti Augustini (OSA): Papa Ioannes XXIII cognomen "eremita" deleri iussit, cum vita eremitica iam mox post ordinem conditum exstincta sit.
E reformationibus Ordinis Eremitarum Sancti Augustini altera dimidia parte saeculi XVI factis Ordo Augustinianorum Recollectorum et Ordo Augustiniensium Discalceatorum orti sunt.
Augustiniani noti
[recensere | fontem recensere]- Nicolaus de Luna (†1371), theologus
- Eugenius IV (1383–1447), Papa
- Maphaeus Vegius (1407–1458), humanista et poeta Latinus
- Martinus Lutherus (1483–1546), Reformator et interpres
- Gregorius Mendel (1822–1884), scientificus
Nexus interni
- Militia Sancti Iacobi, ordo sequens Regulam Sancti Augustini
- Index monasteriorum
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vide Ordo Sancti Augustini in Victionario. |
- abbreviationes ecclesiae catholicae Romanae (Germanice editum cum verbis Latinis)
- REGULA SANCTI PATRIS NOSTRI AUGUSTINI
Albi · Augustiniani · Barnabitae · Benedictini · Camilliani · Canonici Augustiniani · Capuccini · Carmelitae · Carmelitae Discalceati · Carthusiani · Cistercienses · Claretiani · Comboniani · Dominicani · Eudistae · Filii Amoris Misericordis · Franciscani · Iesuitae · Lasalliani · Legionari Christi · Mercedarii · Minimi · Oratoriani · Passionistae · Praemonstratenses · Rosminiani · Sacra Familia · Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes · Salesiani · Scalabriniani · Scheutistae · Servi Mariae · Servi Iesu et Mariae · Spiritani · Trappistae · Trinitarii · Ursulinae · Vincentiani