Jump to content

Orgetorix

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia


Orgetorix (fl. 6160 a.C.n.) fuit nobilissimus Helvetiorum princeps, qui anno 61 a.C.n., eis persuasit ut iter quod per fines Romanorum transirent ex patria facere conarentur.[1] Orgetorix etiam Castico Sequanorum Dumnorigique Aeduorum persuasit ut quique omnes, spe totius Galliae regnandae sublata, imperium civitatum obtinerent.

Postquam coniuratio magistratibus Helvetiis patefacta est, Orgetorix ad iudicium venit. Die constituta ad iudicium cum multis milibus familiaribus suis pervenit et inter dimicationem mortuus est. Qui se ipsum interfecisse credebatur.

Orgetorige mortuo, Helvetii tamen temptaverunt, si domo proficiscerentur. Omnibus rebus a Romanis repertis, anno 58 a.C.n. C. Iulius Caesar in Galliam profectus est et Helvetios pepulit. Ex his rebus erat initium Belli Gallici, quod a Caesare octo annos gestum est.[2]

  1. Caes. BG 1.2
  2. Caes. BG 1.5