Orientalismus

Orientalismus (ab adiectivo orientali) est ratio studiorum artium, litteraturae, culturarumque Asiae, cuius propositum imitari et depingere aspectus artis Asiae est. Inter notissimos historiae orientalismi sculptores Francogallicos sunt Alfredus Barye et Aemilius Guillemin, qui simul anno 1848 opus Equus Arabus creaverunt.
Per saecula, studium culturarum peregrinarum floruit. Graeci antiqui de Persicis, Aegyptiis, aliisque gentibus externis historias dramataque scribebant, inter quae Anabasim Xenophontis Aeschylique Persas. Romani autem de aliis gentibus suisque rebus, praecipue Carthaginiensibus, scripserunt opera praeclara Ab urbe condita atque Aeneis. Huiusmodi scripta saepe mores gentium peregrinarum exprimunt. Herodotus, exempli gratia, opes Persarum ingentes, notans tantum auri argentique acervum exercitum Persicum una cum concubinis servisque in itinere portare, in Historiis descripsit.[1]
Docti Europaei per saecula permulta textus Indicos, Persicos, Sericos, aliarumque gentium per interpretationes Europaeas legebant atque tractabant. Indologista Abraham Hyacinthus Anquetil Duperron saeculo 18 textus (praesertim Upanishades) in linguam Latinam vertit, quos lectores Europaei magni aestimaverunt.
Eduardus Said, libro cui titulus Orientalism, contendit Orientalismum esse amplificationem vel deformationem differentiarum quae inter culturam occidentalem et Asiaticam exstant. Praecipue de imaginibus Europaeis Asiae occidentalis disserit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Historiae 7.83: κόσμον δὲ πλεῖστον παρείχοντο διὰ πάντων Πέρσαι, καὶ αὐτοὶ ἄριστοι ἦσαν: σκευὴν μὲν τοιαύτην εἶχον ἥ περ εἴρηται, χωρὶς δὲ χρυσόν τε πολλὸν καὶ ἄφθονον ἔχοντες ἐνέπρεπον, ἁρμαμάξας τε ἅμα ἤγοντο, ἐν δὲ παλλακὰς καὶ θεραπηίην πολλήν τε καὶ εὖ ἐσκευασμένην: σῖτα δέ σφι, χωρὶς τῶν ἄλλων στρατιωτέων, κάμηλοί τε καὶ ὑποζύγια ἦγον. Latine: Toto in orbe terrarum suppeditabant omnibus rebus Persae, et optimi erant [in exercitu]: namque huiusmodi opes habebant, ut dixi, praeterea aurum multum largumque habentes conspiciebantur. Carros quoque ducebant, in quibus puellae ac ministerium magnum ac comparatum portabantur: sibi alimentum, praeter id aliorum militum, cameli et iumenta vehebant.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Edward W. Said. 1978. Orientalism. Novi Eboraci: Pantheon Books.