Os iusti (Bruckner)
Os Iusti | |
---|---|
Monasterium Sancti Floriani | |
Compositor | Antonius Bruckner |
Catalogus | WAB 30 |
Forma | Graduale |
Lingua | Latine |
Compositum | Vindobonae, 18 Iulii 1879 |
Motus | Modus Lydicus |
Vocalis | chorus SSAATTBB |
Instrumentalia | Organum (versus Inveni David) |
Os Justi (WAB 30) est motetus ab Antonio Bruckner anno 1879 compositum, in quo conficiendo cantu Gregoriano ex Communi Doctorum sumpto more gradualis,[1] per introitum autem[2] alteroque graduali[3] Communi Confessoris non Pontificis utitur.
Quomodo carmen sit confectum
[recensere | fontem recensere]Bruckner hoc carmen graduale die 18 Iulii 1879 confectum amico Ignatio Traumihler, magistro musico monasterii Sancti Floriani dicavit.[4] Ille, cum carmen inspexisset, mirari fertur num integrus sit eius versuum numerus. Itaque Bruckner die 28 Iulii 1879 etiam versum Inveni David cantui addidisse atque alleluiae partem duplicavisse dicitur.[5]
Primum est editum ad aurium dilectamentum die 28 Augusti 1879, Traumihler praecipiente, Bruckner quidem organum modulante.
Anno deinde 1886 a Theodoro Raettig Vindobonae una cum carminibus Locus iste, Christus factus est, atque Virga Iesse editum est. Tamen videntur haec editioni partes posteriores haud additae sed potius separatum ut carmen editae esse: Inveni David, WAB 20.?
Codices manu scripti nunc in Bibliotheca Nationali Austriaca[6] exhibentur.
Versus
[recensere | fontem recensere]Huius carminis verba sumpta sunt e psalmo 37 vel 36 secundum ordinem Vulgatae. His accidit versus infra additus psalmi 89.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Commune Doctorum.
- ↑ Commune Confessoris non Pontificis (I).
- ↑ Commune Confessoris non Pontificis (II).
- ↑ van Zwol, 2012, pp. 706-707
- ↑ van Zwol, 2012, pp. 237–238.
- ↑ Harten, 1996, pp. 221 & 326.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Max Auer, Anton Bruckner als Kirchenmusiker, G. Bosse, Ratisbonae, 1927
- Anton Bruckner – Sämtliche Werke, Band XXI: Kleine Kirchenmusikwerke, Musikwissenschaftlicher Verlag der Internationalen Bruckner-Gesellschaft, Hans Bauernfeind and Leopold Nowak (Editor), Vindobonae, 1984/2001
- Uwe Harten, Anton Bruckner. Ein Handbuch, Residenz Verlag, Salisburgi, 1996
- Cornelis van Zwol, Anton Bruckner 1824–1896 – Leven en werken, uitg. Thoth, in Bussum, Batavia, 2012