Pandanales
Pandanales est ordo plantarum florentium distributionem tropicam habens.
Phylogenesis
[recensere | fontem recensere]Cladus a Chase et aliis (2005) propositus Pandanales et Dioscoreales coniunctim ponit sicut fratres omnium Monocotyledonum praeter Acorales, Alismatales, et Petrosaviales. Arta Pandanalium Dioscorealiumque coniunctio revera non observata erat ad hanc analysen, quae septem gena tractavit.
Pandanales quinque familias comprehendunt, inter quas Cyclanthaceae (12 genera, 225 species, America tropica) et Pandanaceae (3 genera, 805 species, ab Africa occidentali ad Oceanum Pacificum) unum cladum bene sustentum constituunt, qui ipse est frater Stemonacearum (3 genera, 25 species, ab Asia Orientali tropica ad Australiam, cum uno genere disiuncto in America Septentrionali orientali). Propinquissimi huius cladi maioris fratres sunt familiae Triuridaceae (8 genera, 48 species, pantropicae) et Velloziaceae (9 genera, 240 species, plerumque pantropicae), sed eorum status est incertus.
Secundum Systema APG II (2003), quod Pandanales inter Monocotyledones ponit, ordo in quinque familiis consistit:
Ordo sic circumscriptus in palmatis arboribus, fruticibus, lianis, et herbis consistit. Systema APG II hoc cladogramma adhibet, omnibus ramis plus quam 80% subsidii in "bootstrap analysis" habentibus:
| ||||||||||||||||||||||||||||
Singula phylogenesis ordinis etiam inveniuntur in Behnke et al. (2000), Caddick et al. (2002), et Davis et al. (2004), quorum omnes ordinem Triuridacearum excludunt.
Circumscriptio systematis APG II classificationem anni 1998 (Systema APG) mutat, quod circumscriptionem habuit:
- Cyclanthaceae
- Pandanaceae
- Stemonaceae
- Velloziaceae
Systema Cronquist (1981) ordinem in subclassi Arecidarum in classi Liliopsidorum (Monocotyledonum) posuit, unam familiam habentem:
- Pandanaceae
Systema Wettstein (1935) ordinem in classi Monocotyledonym posuit et aliam circumscriptionem adhibuit, tres familias habentem:
- Pandanaceae
- Sparganiaceae
- Typhaceae
Systema Bentham et Hooker (1883) ordinem similem habuit, nomine Nudifloreis, quinque familias habentem:
Usus
[recensere | fontem recensere]Nonnullae huius ordinis species utilissima folia ligulata producunt. Homines trans Pacificum foliis plantarum generis Pandani (familiae Pandanacearum) utuntur ad stramentum, corbes, textum faciendeum, cum homines Mediae Americae foliis Carludovicae palmatae (familiae Cyclanthacearum) utuntur ad petasos Panamenses faciendos. In Polynesia, partes fructuum Pandani in monilibus adhibentur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Behnke, H.-D., J. Treutlein, M., Wink, K., Kramer, C., Schneider, et P. C. Kao. 2000. "Systematics and evolution of Velloziaceae, with special reference to sieve-element plastids and rbcL sequence data." Bot. J. Linnean Soc. 134:93–129.
- Caddick, L. R., J. R. Rudall, P. Wilkin, T. A. J. Heddersonn, et M. W. Chase. 2002. "Phylogenetics of Dioscoreales based on combined analyses of morphological and molecular data." Bot. J. Linn. Soc. 138:123–144.
- Chase, M. W., M. F. Fay, D. S. Devey, O. Maurin, N. Rønsted, J. Davies, Y. Pillon, G. Petersen, O Seberg, M. N. Tamura, C. B. Asmussen, K. Hilu, T. Botsch, H. I. Davis, D. W. Stevenson, H. C. Pires, T. J. Givnish, H. G. Sytsma, et S. W. Graham. 2005. Monocots: Comparative Biology and Evolution. 2 vol., ed. J. T. Columbus, E. A. Friar, J. M. Porter, L. M. Prince, et M. G. Simpson. Claremont Californiae: Rancho Santa Ana Botanic Garden.
- Furness, C. A., et P. J. Rudall. 2006. "Comparative structure and development of pollen and tapetum in Pandanales." International Journal of Plant Sciences 167:331-348.
- Grayum, M. 1992. Comparative External Pollen Ultrastructure of the Araceae and Putatively Related Taxa. Monogr. Syst. Bot. 43. St Louis: Missouri Botanical Garden.
- Soltis, D. E., P. F. Soltis, P. K. Endress, et M. W. Chase. 2005. «Pandanales», Phylogeny and evolution of angiosperms.. Sunderlandiae Massachusettiae: Sinauer Associates.
- Stevens, P. F. 2001+. "Pandanales." In Angiosperm Phylogeny Website (editio nona, Iuni 2008)
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |