Pasta de althaea
Pasta de althaea est bellarium quod hodie constat ex saccharo vel syrupo maizii, albumine, gelatino macerato, cummi arabico, simul solutis, et agitatis usque ad spongiosum spissitudinem. Versio autem translaticia extractum continebat radicis mugilagini althaeae in loco gelatini, mucilagine pro bechico adhibito.
Hodie pasta hibisci in forma cylindri mollis extruditur, dein in frusta secatur, et in amulo et saccharo confectionario convolvitur.
Pasta de althaea et holerivori
[recensere | fontem recensere]Pasta de althaea, ut nunc apud societates mercatorias fit, nullo pacto castimonialis est, neque holerivoris neque religiosioribus Iudaeis apta, nam gelatinum fere semper ex ossibus vel pelle animalium fit. Pro Iudaeis nommumquam pasta hibisici gelatino ex piscibus utitur, ita ut sit pareve: neque caro neque lac. Pro holorivoris cummi "vegitabile" adhiberi potest, sed pasta mollior neque elastica evenit. Pasta hibisci holerivoraria melius fit ex radice hibisci, albumine, saccharo cannae, et extracto vanillae.