Patricia Scotland
Patria: Britanniarum Regnum, Dominica
Familia
Patricia Scotland, vulgo plenissime Patricia Janet Scotland, Baroness Scotland of Asthal (in insula Dominica nata die 19 Augusti 1955) est politica Britannica et Consortionis Populorum.
Patricia Scotland, Londinii in regione urbana Walthamstow atque deinde Caesaromagi educata, discipula fuit longinqua universitatis Londiniensis et sodalis Templi Medii. Anno 1991 (prima nigrarum) reginae consiliaria(en) iuridica, anno 1997 baronissa, anno 2001 Conciliaria Privata(en) creata est. Advocata generalis(en) meruit iuxta regimen Gordoni Brown annis 2007-2010. Anno 2015 secretaria generalis Consortionis Populorum electa, id officium die 1 Aprilis 2016 rite suscepit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Patriciam Scotland spectant. |
Arnoldus Smith 1965 • Shridath Ramphal 1975 • Emeka Anyaoku 1990 • Donaldus McKinnon 2000 • Kamalesh Sharma 2008 • Patricia Scotland 2016 Capsae cognatae: Reges Britanniarum • Civitates sociae Consortionis Populorum | |