Paulus Binder
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/93/Bundesarchiv_B_145_Bild-F017490-0004%2C_Bonn%2C_Die_%22F%C3%BCnf_Weisen%22_beim_Bundespr%C3%A4sidenten.jpg/220px-Bundesarchiv_B_145_Bild-F017490-0004%2C_Bonn%2C_Die_%22F%C3%BCnf_Weisen%22_beim_Bundespr%C3%A4sidenten.jpg)
Paulus (Theod. Paul) Binder (natus die 29 Iulii 1902 Stutgardiae, mortuus 25 Martii 1981 eodem loco) vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis CDU fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Postquam testimonium maturitatis accepit, Binder annis 1922 - 1925 Tubingae et Rostochii oeconomiae studebat atque Tubingae doctor oeconomiae promotus est. Annis 1929 - 1937 in argentariis revisor operam dedit. Annis 1937 - 1941 apud Argentariam Dresdner Bank nitebatur, ut societates, quorum possessores Iudaei fuerunt, his eriperentur. Ab anno 1941 revisor autonomus erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Annis 1945 - 1947 director et postea secretarius statalis aerarii terrae Virtembergiae-Zolneri erat, quem honorem iussu Francorum relinquere coactus est. Binder, qui ab anno 1946 sodalis CDU erat, anno 1947 - 1952 legatus ad senatum terrae Virtembergiae-Zolneri et annis 1953 - 1960 Badeniae-Virtembergiae erat. Anno 1948 legatus ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Annis 1964 - 1968 sodalis consilii status oeconomici censendi erat.