Paulus Miki
![]() |
Suadetur ut haec commentatio ad "Paulus Mikius" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. It is proposed to move this page to Paulus Mikius. Please give your opinion on the talk page. Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Paulus Mikius zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Paulus Mikius. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. |


Obitus: 5 Februarii 1597; Nagasacium
Patria: Iaponia
Memoria
Paulus Mikius,[1] vel Miquius,[2] seu Miqui,[3] seu etiam Michi[4] (Iaponice: パウロ三木, Pauro Miki; natus sub annum 1565 Kyōti, in Iaponia; mortuus die 5 Februarii 1597 Nagasacii), fuit missionarius Catholicus, Iesuita et martyr. In ecclesia Catholica est patronus Iaponiae.
Paulus Miki 22 annos natus Societatem Iesu ingressus inter indigenas fuit, qui ab Iesuitis edocti Evangelium apud cives praedicabant.
Toyotomi Hideyoshi, qui tum Iaponiam regebat, primo permisit, ut fides Christiana praedicaretur, incrementum mercaturae exspectans. Ab anno 1587 autem, postquam intellexit, quam arte ecclesia cum causis imperiorum Europaeorum connecta esset, consilia mutavit et fidem Christianam vetuit. Ingravescente persecutione Paulus Miki una cum viginti quinque aliis comprehensus est. In urbem Nagasacium deducti, cruci affixi sunt anno 1597.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Petrus Ribadineira, Flos Sanctorum, Seu Vitae Et Res Gestae Sanctorum Exprobatis (1721): 58 [1].
- ↑ Bartholomaeus Pereira, Paciecide (1887): 450 [2].
- ↑ Maximilianus Sandaeus, Historiae Staurophilorum libri Quinquaginta (1653): 285 [3].
- ↑ "S. PAULUS . MICHI . PLAUSTRO . AD . IGNOMINIAM . IMPOSITUS / IN . FORO MEACENSI AD . CONFERTAM . MULTITUDINEM ./ PRO . CHRISTIANA . RELIGIONE. VERBA . FACIT"; Giornale arcadico di scienze, lettere, ed arti (1862): 274 [4].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ekkart Sauser, "MIKI, Paul u. Gefährten" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 22 (Nordhausen, 2003. ISBN 3-88309-133-2) , columnae 840–841 (Theodisce)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Mikium spectant. |