Pedum (ars pastoricia)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Pedum (discretiva).
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/19/Altar_Mars_Venus_Massimo.jpg/200px-Altar_Mars_Venus_Massimo.jpg)
Pedum est baculum pastoricium cuius extremitas superior curvata est. Pedo ad pecora cohibenda pastores utuntur. Insigne quoque deorum pastorum fuit, Panis/Luperci vel etiam Attidis. Lituus auguralis formam suam a pedo pastoricio mutuari visus est : quocirca scriptores antiqui, quia Romulus comitesque eius pastores erant, imagini indulserunt conditoris Urbis regiones caeli pedo suo ad auspicia discribentis[1].
Postea insigne episcoporum Christianorum quoque fuit quia pastores animarum esse putabantur.
Notae[recensere | fontem recensere]
![]() |