Peregrinatores (Colonia Plimmuta)
Peregrinatores[1] fuerunt primi coloni Coloniae Plimmutae in hodierna Plimmuta Massachusettae sita. Eorum duces ex congregationibus religiosis Dissentorum Anglicorum Brownianorum venerunt, qui saeculo septimo decimo mobilitatem rerum politicarum in Anglia pro tolerantia tranquilla Hollandiae in Nederlandia effugerat. Ei autem, eorum mores et consuetudines culturae amittere nolentes, negotiatoribus Anglicis suaserunt ut ei constitutionem novae coloniae in America Septentrionali sustinerent. Colonia, anno 1620 deducta, altera prosper deductio Anglica fuit (post Iacobopolim Virginiae deductam, anno 1607), et deinde veterrima constitutio Anglica continenter culta in territorio quod ad ultimum Civitates Foederatae Americae factum est. Appetitio libertatis religiosae, quae Peregrinatores impulsit, principale historiae et culturae Civitatum Foederatarum thema factum est. Illo tempore, Europaea Americarum colonizatio non Anglica etiam in Nova Nederlandia, Nova Francia, Essequibense, Brasilia, Barbata, Viceregno Peruviano, et Nova Hispania fiebat.
Etymologia Bradfordiana
[recensere | fontem recensere]Primus usus pilgrims vocabuli Anglici ad significantem vectores in navi Mayflower in Of Plimmoth Plantation ('De Plimmuta deducta'), manuscripto Gulielmi Bradford apparuit; qui, cum narrationem abitus ex Lugduno Batavorum finiret Iulio 1620, Bradford imaginem advenarum et peregrinatorum in Hebraei 11:13–16 in Testamento Vetere dilatavit. Bradford ait:
Verba Anglica Verba Latine reddita So they lefte [that] goodly & pleasante citie, which had been ther resting place, nere 12 years; but they knew they were pilgrimes, & looked not much on these things; but lift up their eyes to ye heavens, their dearest cuntrie, and quieted their spirits.[2]
Plus quam saeculum et dimidium postquam Bradford hunc locum scripserat, abest exemplum usus vocabuli Pilgrims ('Peregrinatores') ad describendos conditores Plimmutenses, praeter cum scriptor hunc locum Bradfordianum commemorarent. Cum historia Mayflower a Nathaniele Morton (anno 1669) et Cottono Mathero (anno 1702), rerum gestarum scriptoribus enarraretur, ambo locum per paraphrasim abstulerunt, et pilgrims ('peregrinatores'), voce Bradfordiana, usi sunt. Per observantiam Diei Maiorum Plimmutae anno 1793 habitam, Reverendus Chandler Robbins hunc locum coram omnibus recitavit.[3]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Anglice Americane Pilgrims; Anglice Britannice (fortasse ex "Pilgrim Fathers" ('Patres Peregrinatores'), poemate Dominae Hemans.
- ↑ Bradford (1898), Liber 1, capitulum 7.
- ↑ Matthews (1915), pp. 356–359.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bradford, William, et Edward Winslow. 1622, 1865. Mourt's Relation, or Journal of the Plantation at Plymouth. Edidit Henricus Martinus Dexter. Bostoniae: John Kimball Wiggin.
- Bradford, William. 1651, 1898. Bradford's History "Of Plimoth Plantation." Edidit Ted Hildebrandt. Bostoniae: Wright & Potter Printing Co.
- Brown, Cornelius. 1891. A History of Nottinghamshire. Londinii: Elliot Stock.
- Griffis, William Elliot. 1899. The Pilgrim Press in Leyden. New England Magazine 19(25):559–575
- Matthews, Albert. 1915. The Term Pilgrim Fathers and Early Celebrations of Forefathers' Day. Publications of the Colonial Society of Massachusetts 17:293–391. Bostoniae: Societas ipsa.
- Winslow, Edward; Caleb Johnson, ed. (2003). "Hypocrisy Unmasked" (PDF). MayflowerHistory.com
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Peregrinatores spectant. |
- Archivum Peregrinatorum, www.pilgrimarchives.nl.
- Ecclesiae Peregrinationis, www.8townsquare.org.
- Naves Peregrinatorum ab 1602 ad 1638, www.packrat-pro.com.
- Photographemata Novi Eboraci (Lincs - UK) et Monumenti Patrum Peregrinatorum, apud www.fenlandlincs.com.
- Pilgrim Hall Museum, www.pilgrimhall.org.
- Mayflower Steps.
- Admiral MacBride Pub.