Petrus Østbye
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Østbye (Norvegice Peter Østbye), die 20 Februarii anno 1855 in Nittedal natus et die 2 Februarii anno 1943 in mortuus, fuit eruditus et interpres Norvegicus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]In Universitate Osloensi educatus, ludi litterarum rector in Fridericopoli annis ab 1894 ad 1910 et in Drammen annis a 1910 ad 1926 fuit. Linguam Norvegicam, quae librorum lingua dicitur, colebat. Homeri Iliadem et Odysseam in hanc linguam hexametris vertit et annis 1920 et 1922 edidit (versionem in linguam Norvegicam, quae Norvegica nova dicitur, Arne Garborg fecit). Multas tragoedias Graecas Norvegice vertit.