Petrus Codicillus
Obitus: 29 Octobris 1589; Praga
Patria: Regnum Bohemiae
Familia
Petrus Codicillus (Bohemice Petr Knížka z Tulechova[1], die 24 Februarii anni 1533 natus et die 29 Novembris anni 1589 Pragae mortuus, humanista Bohemicus fuit.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]A Melanchthone educatus, in Universitate Carolina Pragensi docuit. Octies rector huius universitatis electus est. Carmina Latina componebat (epithalamia, epicedia, elegiae edita sunt). Antigonam Sophoclis Latine vertit. Ordinem studiorum docendi atque discendi litteras in scholis civitatum regni Bohemiae anno 1586 edidit et Lexicon Latino-Bohemo-Theodiscum anno 1560. Cum e calendariis, quas quotannis ederet, anno 1585 Iohannis Hussii et Hieronymi Pragensis festa exemit, populi iram metuens e Praga fugit et solum cum dies eorum in libris anno 1588 editis restituisset, reverti potuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Knížka est libellus vel codicillus, z Tulechova — de Tulechov.