Universitas Carolina Pragensis
Civitas: Cechia
Locus: 50°5′18″N 14°24′13″E
Situs: Praga
Rectio
Nomen officiale: Univerzita Karlova;
Situs interretialis
Praetorium: Praga; Praga
Populus
Origo
Tabula aut despectus
Universitas Carolina Pragensis[1][2] est vetustissima studiorum universitas publica in media Europa, propterea quod quattuor eius facultates, inter quas artistica, medica, iuridica, theologica numerabantur, die 7 Aprilis anno 1348 redempti mundi a Carolo IV Luxemburgensi, Sacri Romani Imperii imperatore et rege Bohemiae, conditae sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Carolus IV fundavit Universitatem Pragensem cum papa Innocentio VI inter annos 1347–1349 et universitatem hanc in quatuor nationes distribuit. Prima natio erat Bohemorum, in qua etiam Moravi, Hungari et Slavi erant, secunda Polonica, tertia Bavarorum, et quarta Saxonum. Earum nationum singulae sua habebant collegia. Ad hoc universitatis studium multi ex diversis nationibus accurrerunt, uti ex Gallia, Anglia, Lombardia, Polonia, Hungaria, et Italia. Rex Carolus instituit etiam in Universitate quatuor facultates: theologicam, iuris, medicinae, et philosophicam.[3]
Pro erectione huius fundationis Universitatis Pragensis magnam summam pecuniae simul cum Carolo IV contribuit archiepiscopus Pragensis Arnestus, Capitulum ecclesiae sancti Viti, praelati, parochi, aliaque monasteria, ex qua alebantur universitatis doctores et studentes. Archiepiscopus Pragensis factus est perpetuus Cancellarius universitatis.[3]
Carolus IV fundavit Collegium Carolinum in domo Lazari Iudeai in cornu post Ecclesiam sancti Nicolai Vetero-Pragae, quod postea in domum Ioannis Rotlevi, civis Pragensis ditissimi, transtulit rex Romanorum Bohemiaeque Venceslaus anno 1383.[3]
Anno 1654 die 4. Martii univit imperator Ferdinandus III Universitatem Carolinam cum Colegio Clementino, quod fuerat academia Iesuitarum anno 1562 a Ferdinando I fundata, et appellavit Universitatem Carolo-Ferdinandeam. Eodem anno delecti sunt patrones facultatum: patronus facultatis theologicae factus est sanctus Ioannes Evangelista, philosophicae sancta Catharina, iuridicae sanctus Ivo, medicae sancti Cosmas et Damianus.[4] Petrus Codicillus universitatis rector fine saeculi XVI octies electus est.
Usque ad annum 1784 in Universitate Pragensi Latine docebatur, deinde praecipue Theodisce, sed etiam Bohemice.[5] Anno 1882 divisa est universitas in partem Theodiscam et in partem Bohemicam. Universitas Bohemica anno 1939 a Germanis secundo bello mundano incipiente clausa est, quae renovata est post bellum anno 1945, cum universitas Theodisca claudebatur.
Facultates
[recensere | fontem recensere]His autem temporibus universitas in septendecim facultates dividitur (ad quas item facultas philosophica, cuius pars Institutum Graecitati Latinitatique augendae est, pertinet).
- Facultas philosophica[6]
- Facultas theologiae catholicae[7]
- Facultas theologiae evangelicae[8]
- Facultas theologiae hussiticae[9]
- Facultas iuridica[10]
- Facultas medica prima[11]
- Facultas medica secunda
- Facultas medica tertia
- Facultas medica Pilsnensis[12]
- Facultas medica Hradec Králové
- Facultas pharmaceutica (Reginogradecii)
- Facultas rerum naturalium[13]
- Facultas mathematica physicaque[14]
- Facultas paedagogica[15]
- Facultas rerum socialium[16]
- Facultas studiorum humanarum[17]
- Fakulta tělesné výchovy a sportu/Faculty of Physical Education and Sport
Graduati clari
[recensere | fontem recensere]- Eduardus Beneš (1884–1948) – Cechoslovaciae praeses
- Ioannes Campanus Vodnianus (1572–1622) – rector universitatis, compositor et scriptor Bohemicus Latine scribens
- Carolus Cori (1896-1984) biochemicus Americanus, Praemium Nobelianum Medicinae laureatus
- Carolus Čapek (1890–1938) – scriptor Bohemicus
- Iaroslaus Heyrovský (1890–1967) – chemicus Bohemicus, Praemii Nobeliani laureatus
- Ioannes Hus (1370–1415) – presbyter et rector
- Franciscus Kafka (1883–1924) – scriptor Bohemicus Theodisce scibens
- Milan Kundera (natus 1929) – scriptor Bohemicus
- Ioannes Neruda (1834-1891) - scriptor Bohemicus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Universitas Scholarium Studii Pragensis": vide sigillum
- ↑ "Universitas Carolo-Ferdinandea Germanica": vide epistulam
- ↑ 3.0 3.1 3.2 Joannes Florianus HAMMERSCHMID, Prodomus Gloriae Pragenenae, Pragae 1723, p. 530.
- ↑ Joannes Florianus HAMMERSCHMID, Prodomus Gloriae Pragenenae, Pragae 1723, p. 535.
- ↑ Ivana ČORNEJOVÁ (ed.), Dějiny Univerzity Karlovy II: 1622–1802, Pragae 1996.
- ↑ Statut FF UK
- ↑ Statut KTF UK
- ↑ Karolinka 2014–2015
- ↑ Statut HTF UK
- ↑ Statut PF UK
- ↑ Statut LF1 UK
- ↑ Statut LFP UK
- ↑ Insigne PRF UK
- ↑ Statut LFP UK
- ↑ Statut PedF UK
- ↑ Statut FSV UK[nexus deficit]
- ↑ Statut FHS UK
Nexus interni
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |